라틴어 문장 검색

Pudet filiis supervivere, taedet cum tot adversa audiamus charissimorum, lucem hanc carpere:
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 1장 2:6)
Resurgebat tamen aliquotiens armorum pondere pulsus loco Romanus, lassatisque impressus genibus laevum reflectens poplitem barbarus subsidebat, hostem ultro lacessens, quod indicium est obstinationis extremae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 12장 48:1)
Hocque commento, inedia et vigiliis et desperatione postrema lassati, sponte se propria dederunt, statimque ad comitatum Augusti sunt missi.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVII, 2장 3:2)
Pulsis igitur pondere magnarum virium Parthis, miles solis cursu flammeo diu lassatus, signo in receptum dato ex more, in tentoria repedat ad audenda deinceps maiora sublatus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 1장 18:2)
Qui operam teri frustra contemplans, sidere flagrante brumali, pomiferis exustis arboribus, castellisque munitis et castris quae ceperat superata vel prodita, cum omni pondere multitudinis Artogerassam circumsaeptam, et post varies certaminum casus, lassatis defensoribus patefactam incendit:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 12장 12:1)
Cum Africam pro consule regeret, Carthaginiensibus victus inopia iam lassatis, ex horreis Romano populo destinatis, frumentum venumdedit, pauloque postea, cum provenisset segetum copia, integre sine ulla restituit mora.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVIII, 1장 17:2)
e quibus aliquos, cum vitae iam taederet et lucis, suspendiorum exoptata remedia consumpserunt.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 6:3)
Et pertinaci concertatione nondum lassatae, aequo Marte partes semet altrinsecus afflictabant, nec de rigore genuine quidquam remittebant, dum vires animorum alacritas excitaret.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 7장 15:1)
Vir nemus inpugnat lassans in cede securim.
(ANONYMUS NEVELETI, De uiro et securi 57:4)
Nam cum bella facit et tympana pellis aselli, Hic lassatur et hec pulsa tonante manu.
(ANONYMUS NEVELETI, De institore et asino 61:3)
"Qui sermonem ieceras priorem, ne pigeat te vel taedeat reliqua pertexere,"
(아풀레이우스, 변신, 1권 3:9)
- Taedet mentionis, quae mihi, Ubi domum adveni, adsedi, extemplo savium Dat ieiuna anima.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIII 15:6)
At interiores corporum consensus et fugae, sive amicitiae et lites (taedet enim nos fere vocabulorum sympathiae et antipathiae, propter superstitiones et inania), aut falso ascriptae, aut fabulis conspersae, aut per neglectum rarae admodum sunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 494:1)
Lassantque crebris pulsibus aera.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, X 12:1)
sed lassati iam non audent hoc tale confundere.
(CARMEN IN VICTORIAM PISANORUM228)

SEARCH

MENU NAVIGATION