라틴어 문장 검색

Praeter enim acerbitatem ne procedere quoque executio iustae talionis potest.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 16:1)
Nam cui membrum ab alio ruptum est, si ipsi itidem rumpere per talionem velit, quaero, an efficere possit rumpendi pariter membri aequilibrium?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 16:2)
Ictus quippe fortuitus et consultus non cadunt sub eiusdem talionis similitudinem.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 17:3)
Quonam igitur modo inprudentem poterit imitari, qui in exequenda talione non licentiae ius habet, sed inprudentiae?
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 17:4)
Sed iniurias atrociores, ut de osse fracto, non liberis modo, verum etiam servis factas, inpensiore damno vindicaverunt, quibusdam autem iniuriis talionem quoque adposuerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 33:1)
Verumst, mi Favorine, talionem parissimam fieri difficillime.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 35:1)
"Quod si ita est ut dico, et ut ipse aequitatis habitus demonstrat, taliones illae tuae reciprocae argutiores profecto quam veriores fuerunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 36:1)
praesertim cum habeas facultatem paciscendi et non necesse sit pati talionem, nisi eam tu elegeris.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 37:2)
Quod edictum autem praetorum de aestimandis iniuriis probabilius esse existimas, nolo hoc ignores, hanc quoque ipsam talionem ad aestimationem iudicis redigi necessario solitam.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Vicesimus, I 38:1)
Nihilominus archidux, quasi per talionem quandam, Anglos etiam e Flandria exulare iussit, in quo, si quis rem recte introspiciat, solummodo actum agebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 11:8)
Verum est corruptione quae opponitur generationi, quia sicut generatio est ex materia, sic corruptio sibi opposita est in materiam, scilicet in contrarium et non in puram negationem.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 66:3)
Si tamen aliquid sit ingenitum, non oportet quod propter hoc ipsum sit incorruptibile corruptione largius sumpta, quae scilicet est non [in materiam nec] in contrarium, sed in puram negationem, sicut potest corrumpi omne ens causatum circumscripta virtute conservantis.
(Boethius De Dacia, DE MUNDI AETERNITATE, 11 66:4)
Iste prosillogismus currit per secundam figuram cum negatione intrinseca, et est similis huic:
(단테 알리기에리, De monarchia, Liber Primus 11:24)
Corrumpit sine talione caelebs, Caecus perdere non potest quod aufert:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXIII4)
'male' enim minutionem habet, non negationem.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SECVNDVM COMMENTARIVS., commline 238)

SEARCH

MENU NAVIGATION