라틴어 문장 검색

' Quid talpam num desiderare lumen putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 109:7)
saepe exiguus mus sub terris posuitque domos atque horrea fecit, aut oculis capti fodere cubilia talpae, inventusque cavis bufo et quae plurima terrae monstra ferunt, populatque ingentem farris acervum curculio atque inopi metuens formica senectae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 6:3)
nam saepe favos ignotus adedit stellio et lucifugis congesta cubilia blattis immunisque sedens aliena ad pabula fucus aut asper crabro imparibus se immiscuit armis, aut dirum tiniae genus, aut invisa Minervae laxos in foribus suspendit aranea casses.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 11:5)
age si et stramentis incubet unde- octoginta annos natus, cui stragula vestis, blattarum ac tinearum epulae, putrescat in arca:
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Satyrarum libri, 2권, Collocutus cum Horatio Damasippus hoc Stoicae philosophiae paradoxum probat: omnes propemodum homines insanire. 2:25)
nam et oculis capti talpae et timidi dicuntur a Vergilio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 160:2)
sed subest ratio, quia sexus uterque altero significatur, tamque mares esse talpas quam feminas certum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 160:3)
fert Indus ebur, Chaldaeus amomum, Assyrius gemmas, Ser vellera, tura Sabaeus, Atthis mel, Phoenix palmas, Lacedaemon olivum, Arcas equos, Epirus equas, pecuaria Gallus, arma Chalybs, frumenta Libys, Campanus Iacchum, aurum Lydus, Arabs guttam, Panchaia myrrham, Pontus castorea, blattam Tyrus, aera Corinthus;
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 19)
"collata rubori pallida blatta latet depressaque lumine vultus nigrescunt vincto bacarum fulgura collo."
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 31)
Rutilum toreuma bysso rutilasque ferte blattas, recoquente quas aeno Meliboea fucat unda, opulentet ut meraco bibulum colore vellus.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 9권, Sidonius Tonantio suo salutem. 5:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION