라틴어 문장 검색

Nux ista iuglans secundum nonnullorum opinionem a iuvando et a glande dicta existimatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 2:2)
Iuglans arbor proinde dicta est ac Iovis glans.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 3:1)
Nam quia id arboris genus nuces habet quae sunt suaviore sapore quam glans est, hunc fructum antiqui illi, qui egregium glandique similem ipsamque arborem deo dignam existimabant, Iovis glandem appellaverunt, quae nunc litteris interlisis iuglans nominatur.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 3:2)
Iuglans, D praetermissum est, quasi Diuglans, id est Διὸς βάλανος, sicut Theophrastus ait:
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 4:2)
Heracleotica haec nux, quam quidam cataneam nominant, itemque Pontica nux atque etiam quae dicuntur basilicae iuglandes germina atque flores agunt similiter isdem temporibus quibus Graecae nuces.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVIII. 7:4)
Urucam male pascit hortus unam, Consumpto moritur culex salicto, Et talpa est mihi fossor atque arator.
(마르티알리스, 에피그램집, 11권, XVIII7)
nam nuces generaliter dicuntur omnia tecta corio duriore, ut avellanae, amygdalae, iuglandes, castaneae, sicut econtra poma dicuntur omnia molliora.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA SECVNDA., commline 522)
nam nuces in tutela sunt Iovis, unde et iuglandes vocantur, quasi Iovis glandes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA OCTAVA., commline 298)
aut oculis capti f. c. talpae hoc est debiles oculis et mutae.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1831)
nam 'haec talpa' dicitur:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1833)
' Quid talpam num desiderare lumen putas?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 109:7)
saepe exiguus mus sub terris posuitque domos atque horrea fecit, aut oculis capti fodere cubilia talpae, inventusque cavis bufo et quae plurima terrae monstra ferunt, populatque ingentem farris acervum curculio atque inopi metuens formica senectae.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 1권 6:3)
nam et oculis capti talpae et timidi dicuntur a Vergilio;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 160:2)
sed subest ratio, quia sexus uterque altero significatur, tamque mares esse talpas quam feminas certum est;
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber IX 160:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION