라틴어 문장 검색

I. TECHNOLOGIA:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 137:1)
102. Genus humanum novum aevum ingressum est ubi technologiae dominium nobis binam optionem praebet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:1)
Heredes sumus duorum saeculorum in quibus ingentes series habentur mutationum in re technica:
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:2)
Iustum est gaudere his progressibus et in animo excitari propter amplas facultates quas nobis important hae constantes novitates, quia “scientia et technologia sunt fructus mirabilis humanae operae creatricis a Deo datae”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:4)
Naturam transformare utilitatis causa proprium est humani generis eius ab ortu, et hoc modo technica ars “hominis animum, qui ad quasdam materiales condiciones gradatim superandas tendit, patefacit”.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:5)
Technologia finem imposuit plurimis malis qui hominem affligebant et coërcebant.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:6)
Magni aestimare debemus gratiasque agere pro technica progressione, praesertim in medicina, disciplina machinali et in nuntiis vulgandis.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:7)
Quidni agnoscamus conatus multorum scientiae ac technicae cultorum qui reppererunt optiones pro tolerabili progressione?
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 138:8)
Sunt quaedam picturae et musicae pretiosa opera per usum novorum technicorum instrumentorum effecta.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 139:4)
Satis est recordari pyrobolos atomicos vicesimo ipso saeculo deiectos tamquam magnam technologiae ostentationem a Nazistis ceterisque tyrannicis regiminibus effectam ad innumeros homines necandos, nec obliviscendum est hodie ad bellum praesto esse instrumenta magis magisque mortifera.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 140:4)
105. Facile creditur “quodlibet potestatis incrementum utique progressum constituere, securitatis augmentum, utilitatis, beneficii, vitalis vigoris, bonorum plenitudinis”, proinde ac si realitas, bonum et veritas sponte emanent ipsa ex technologiae et oeconomiae potentia.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 141:1)
Attamen “homo hodiernus haud est paratus ad potentiam prudenter utendam”, quoniam immensum technologiae incrementum non comitabatur humanae personae progressio, quod ad responsalitatem, bona et conscientiam attinet.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 141:2)
nempe modus quo re genus humanum technologiam suscepit eiusque progressionem una cum quodam paradigmate unius formae dimensionisque.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 143:2)
Huiusmodi subiectum explicatur per methodum scientificam, cum conexa experimentatione, quae iam manifesta est quaedam possidendi, dominandi et transformandi technica.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 143:4)
Ab hoc facile transitur ad notionem incrementi sine finibus aut limitibus, quae tam excitavit peritos doctrinae oeconomicae, rei nummariae et technologiae.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 143:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION