라틴어 문장 검색

redoleat temperantiam quam etiam a conjugibus exigendam putavit Apostolus dicens:
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 5:13)
Sobrietatis enim nostrae et temperantiae indicium praecipue illic cognoscitur.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 8장 2:15)
Si studio sit castitas, cordi sit temperantia, nulla inardescit flamma libidinis, nulla ulcera proserpunt aegritudinis.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 11장 4:12)
Similiter et iracundiam potest reprimere temperantia;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 23장 5:3)
non etiam luxuria atque deliciis tamquam lubricum et caducum vitae hujus agat cursum, sed continentia et temperantia abigat a se vir sapiens hujusmodi passiones.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 24장 3:9)
ego autem libenter his acquiescerem, ut generi hominum, ad parcimoniam magis et temperantiam, olerum usus inolesceret;
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 25장 2:6)
Bonus ergo agricola habet continentiam, castitatem, ut si quae arbores cito curvantur in terram, et effusius germinant, eas velut quadam temperantiae suae falce succidat, ut abjiciant quod infirmum est, germinent quod decorum.
(성 암브로시우스, 노아와 방주에 대하여, 29장 3:9)
Primum igitur factuque difficile, temperantiam ipse sibi indixit atque retinuit, tamquam adstrictus sumptuariis legibus viveret, quas ex rhetris Lycurgi (id est axibus) Romam translatas, diuque observatas et senescentes, paulatim reparavit Sulla dictator, reputans ex praedictis Democriti, quod ambitiosam mensam fortuna, parcam virtus apponit.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XVI, 5장 1:1)
Cum enim sint (ut sapientes definiunt), virtutes quattuor praecipuae, temperantia, prudentia, iustitia, fortitudo, eisque accedentes extrinsecus aliae, scientia rei militaris, auctoritas felicitas atque liberalitas, intento studio coluit omnes ut singulas.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 1:2)
Hoc autem temperantiae genus crescebat in maius, iuvante parsimonia ciborum et somni, quibus domi forisque tenacius utebatur.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXV, 4장 4:1)
quae temperantia morum ita tolerabilem eum fecit et verecundum, ut annitentibus cunctis, multos et mirabiles actus impleret, Graecis scriptoribus .
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 8장 4:5)
Xenocrates Polemonem, ut scribitis et nos ex illis litteris recordamur, de fruge temperantiae disputando non solum ebriosum verum et tunc ebrium ad mores alios repente convertit.
(아우구스티누스, 편지들, 35. (A. D. 412 Epist. CXLIV) Dominis Honorabilibus et Merito Suscipiendis Carissimis Ac Desiderantissimis Fratribus In Omni Honorum Gradu Cirtensibus Augustinus Episcopum 2:1)
deque eiusdem viri temperantia.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, I 1:2)
Congrediendum igitur censuit et, tamquam in acie quadam, cum voluptariis rebus cumque ista vini licentia comminus decernendum, ut adversum eas non fuga simus tuti nec absentia, sed vigore animi et constanti praesentia moderatoque usu temperantiam continentiamque tueamur et calefacto simul refotoque animo, si quid in eo vel frigidae tristitiae vel torpentis verecundiae fuerit, deluamus.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus Decimus, II 9:1)
In quibus statutis condemnatoriis complures insertae sunt clausulae iustae admodum et temperatae reservationis et limitationis liquido indicantes et praemonstrantes qualis esset prudentia regis, qualis temperantia et moderatio eius, quae spem etiam in futurum facere poterant imperii aequabilis et mansueti.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 19:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION