라틴어 문장 검색

Cui favet coelum, famulatur aer, Quam colit Tellus, veneratur unda, Cui velut mundi dominae, tributum Singula solvunt.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 12:5)
Et potest dici ut Ovidius epistolarum dixit, Quecumque equor habet, quecumque pericula tellus, Tam longe cause suspicor esse more.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER IV 94:6)
Quæcunque æquor habet, quæcunque pericula tellus Tam longæ causas suspicor esse moræ;
(ALBERTANO OF BRESCIA, LIBER CONSOLATIONIS ET CONSILII 304:1)
Cum tumeat tellus, monstrat se monstra daturam.
(ANONYMUS NEVELETI, De terra parturiente murem 28:4)
"Explere latice fontis lacteo."
(아풀레이우스, 변신, 1권 17:9)
Nec fuit in illa civitate quod aspiciens id esse crederem quod esset, sed omnia prorsus ferali murmure in aliam effigiem translata, ut et lapides quos offenderem de homine duratos, et aves quas audirem indidem plumatas, et arbores quae pomerium ambirent similiter foliatas, et fontanos latices de corporibus humanis fluxos crederem.
(아풀레이우스, 변신, 2권 1:2)
Nam et pueris extra limen, credo ut arbitrio nocturni gannitus ablegarentur, humi quam procul distratum fuerat, et grabatulum meum astitit mensula cenae totius honestas reliquias tolerans, et calices boni, iam infuso latice semipleni, solam temperiem sustinentes, et lagoena iuxta orificio caesim dehiscente patescens facilis hauritu, prorsus gladiatoriae Veneris antecenia.
(아풀레이우스, 변신, 2권 15:5)
"Tunc, decantatis spirantibus fibris, litat vario latice, nunc rore fontano, nunc lacte vaccino, nunc melle montano, libat et mulsa."
(아풀레이우스, 변신, 3권 14:27)
"videt lucum proceris et vastis arboribus consitum, videt fontem vitreo latice perlucidum medio luci meditullio."
(아풀레이우스, 변신, 5권3)
contra vero si visum contactumque laticis vitarem ac perhorrescerem, pro comperto noxiam rabiem pertinaciter durare:
(아풀레이우스, 변신, 9권 3:6)
Sanguine diluitur tellus, cava terra lutescit.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, XI 5:2)
Itaque exquirendum, sub quibus climatibus, et in qua tellure, et ad quam profunditatem metalla singula generentur;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 492:3)
Soli cultura, quasi ad divitias maxime genuina, utpote quae benedictio magnae matris telluris sit.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXXIV. DE DIVITIIS 2:5)
Quo dum uenissent, id munus ut inde tulissent, Vndique lustrando, telluris et ima cauando, Se male deceptos deflent, nichul intus adeptos;
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XX. De fure in testimonium arborem inuocante 21:10)
Quo lupus inuectus et salsa carne refectus, Quicquid inest, ambit, telluris et humida lambit.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVI. De cane et lupo 27:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION