라틴어 문장 검색

cum sine intermissione interdiu noctuque alii aliis succedentes, pars scalas muris, pars ignem portis inferrent, sustinebant tamen eam tempestatem propugnatores urbis, quia spes erat neque hiemis vim diutius pati Macedonas in aperto posse, nec ab Romano bello tantum regi laxamenti fore ut posset morari.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLIII 205:2)
quid tempestates autumni et s. d. verno et autumnali tempore fiunt tempestates, quando nec plena aestas est nec plena hiems:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 3111)
'hiemem' autem Graece dixit, nam χειμω`ν etiam tempestas dicitur a Graecis.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 1952)
nam plerumque magna praeda potiti nostri revertuntur. Oppressi Carnutes hiemis difficultate, terrore periculi, cum tectis expulsi nullo loco diutius consistere auderent nec silvarum praesidio tempestatibus durissimis tegi possent, dispersi magna parte amissa suorum dissipantur in finitimas civitates.
(카이사르, 갈리아 전기, 8권, 6장4)
Consumpta hieme festinans ad Syriam Valens, iamque fines Bithynorum ingressus docetur relationibus ducum, gentem Gothorum, ea tempestate intactam, ideoque saevissimam, conspirantem in unum, ad pervadenda parari collimitia Thraciarum:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVI, 6장 11:2)
Insunt etiam in temporibus illa quae temporis quasi naturam notant, ut hiemps, ut aestas, aut anni tempora, ut mensis, ut dies, ut nox hora tempestas, quae sunt naturalia;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Partitiones Oratoriae, 11장 1:3)
Simili pertinacia, tertio quoque anno, per Novidunum navibus ad transmittendum amnem conexis, perrupto barbarico, continuatis itineribus longius agentes Greuthungos bellicosam gentem aggressus est, postque leviora certamina, Athanaricum ea tempestate iudicem potentissimum, ausum resistere, cum manu quam sibi crediderit abundare, extremorum metu coegit in fugam, ipseque cum omnibus suis Marcianopolim redivit ad hiemem agendam (ut in illis tractibus) habilem.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 6:1)
a Brundisio Dyrrachium inter oppositas classes hieme transmisit cessantibusque copiis, quas subsequi iusserat, cum ad accersendas frustra saepe misisset, nouissime ipse clam noctu paruulum nauigium solus obuoluto capite conscendit, neque aut quis esset ante detexit aut gubernatorem cedere aduersae tempestati passus est quam paene obrutus fluctibus.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Iulius, 58장 2:1)
Cunctis diebus terrae, sementis et messis, frigus et aestus, aestas et hiems, dies et nox non requiescent".
땅이 있는 한 씨뿌리기와 거두기, 추위와 더위 여름과 겨울, 낮과 밤이 그치지 않으리라.’ (불가타 성경, 창세기, 8장22)
Tabernaculum autem Domini, quod fecerat Moyses in deserto, et altare holocaustorum ea tempestate erat in excelso Gabaon;
그때에는 모세가 광야에서 만든 주님의 성막과 번제 제단이 기브온에 있었으나, (불가타 성경, 역대기 상권, 21장29)
Apprehendet eum quasi aqua inopia, nocte opprimet eum tempestas.
공포가 홍수처럼 그를 덮치고 밤에는 폭풍이 그를 휩쓸어 가 버리네. (불가타 성경, 욥기, 27장20)
Qui praecipit nivi, ut descendat in terram, et hiemis pluviis et imbri, ut roborentur.
그분께서는 눈에게 “땅에 내려라.” 명령하시고 큰비에게는 “세차게 내려라.” 명령하십니다. (불가타 성경, 욥기, 37장6)
Ab interioribus egredietur tempestas, et ab Arcturo frigus.
폭풍은 곳집에서 불어오고 추위는 북풍과 함께 옵니다. (불가타 성경, 욥기, 37장9)
Deus noster veniet et non silebit ignis consumens est in conspectu eius et in circuitu eius tempestas valida.
우리 하느님께서는 잠잠히 아니 오시니 그분 앞에 불이 삼킬 듯 타오르고 그분 둘레에는 엄청난 폭풍이 이네. (불가타 성경, 시편, 50장3)
Exspectabo eum, qui salvum me facia a spiritu procellae et tempestate ”.
폭풍의 세찬 바람 피하여 은신처로 서둘러 가련마는.’ (불가타 성경, 시편, 55장9)

SEARCH

MENU NAVIGATION