라틴어 문장 검색

Omnia temporaliter facta per ipsum, hoc est per ipsam Dei bonitatem condita, in ipsa Dei bonitate quodam modo perenniter vivebant, cum apud divinam providentiam omnia ab aeterno per ejus bonitatem optime essent ordinata, ut tam bene singula procedere vellet, quantum oporteret.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 40:6)
Quam patenter similitudinem beatus Ambrosius in prima Pauli Epistola ad Corinthios ad mundani quoque corporis institutionem patenter applicavit dicens.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 46:20)
Et bene hae quasi reliquiae mundanae animae dicuntur, quae scilicet ad animalem pertinent vitam, quia haec inferioribus ipsa relinquit animabus quae per eam expleri dignum non est. Unde et eorum haeresis confutatur qui Dominum Jesum non aliam animam quam sanctum Spiritum habere profitentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:6)
Reliquias etiam mundanae animae non incongrue dicit ea, quae ad operationem ejus quam in nobis habet, pertinent;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:7)
Sicut enim reliquiae his quibus supersunt inferiora quidem et indigniora videntur, ita haec quae non ad aeternitatem spiritus, sed ad temporales ejus operationes attinent, posteriora dignitate censentur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 49:9)
Hanc autem animae videlicet mundanae doctrinam praecipue diligentissimus philosophorum in Expositione Macrobius reliquit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:9)
Ut illius mundanae animae assereret dignitatem, mentem esse testatus est. Ac si aperte doceat ob hoc eam mentem vocari, ut sinceritas naturae spiritualis et dignitas in ea demonstretur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:17)
Et ut illius mundanae animae assereret dignitatem, mentem esse testatus est...
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 53:29)
Unde et spiritus sapientiae sive intellectus, sive scientiae dictus est. Quod vero dictum est, Mens agitat molem, hoc est totius mundanae fabricae quantitatem quasi cuncta in mundo vivificet aut moveat, superius expositam Platonis sententiam prosequitur de spiritu Dei, quod scilicet cuncta optime disponit, ...
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber primus 54:14)
Quomodo autem philosophi hanc personarum distinctionem in una divinitatis essentia, per similitudinem alicujus mundanae creaturae, et eorum quae in ipsa sunt creatura vestigare poterunt atque invenire, facile, credo, poterit assignari in his quae ex materia et forma, vel ad similitudinem materiae et formae dixerunt consistere, verbi causa:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 45:1)
Nisi forte cum ibidem statim additum sit, non in tempore, sed per respectum temporalis generationis ejusdem Filii ex matre, id dictum est, ut videlicet haec principalis et prima sit, quae est aeterna, per quam ab aequalitate Patris non receditur;
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:10)
illa vero quasi posterior et temporalis, secundum quam minor Patre ipse Filius dicitur.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 55:11)
Effectus autem ad Spiritum pertinent, qui ex bonitate Conditoris eveniunt, quia Spiritus ipse bonitas est. Dicamus itaque Spiritum ex Filio quoque procedere, cum ratio divinae providentiae ad effectum benignitatis perducitur, et quod ab aeterno faciendum praeviderit temporaliter quando vult facit.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 57:3)
Degenerare dicitur anima in ipso suae operationis effectu, ex quo anima dicta est, cum non sit hoc aeternum, sed temporale quod operatur, de quo ni fallor, illud facile est absolvi, quod Plato animam mundi incoepisse voluerit, nec coaeternam Deo et menti.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:4)
Et hunc quidem philosophi sensum esse arbitror, sub illo animae typo, quod eam creaturam esse, id est incoepisse perhibet, et quasi temporalem esse, non aeternam.
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 59:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION