라틴어 문장 검색

Iam vero alia animalia gradiendo alia serpendo ad pastum accedunt, alia volando alia nando, cibumque partim oris hiatu et dentibus ipsis capessunt, partim unguium tenacitate arripiunt partim aduncitate rostrorum, alia sugunt alia carpunt alia vorant alia mandunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:2)
at idem ille, qui excipit, si tardior in scribendo aut incertior in intellegendo velut offensator fuit, inhibetur cursus, atque omnis quae erat concepta mentis intentio mora et interdum iracundia excutitur.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 182:2)
ut, perveniamus ad finem, non minus prospectu procedamus quam gradu, si non intersistentes offensantesque brevia illa atque singultantium modo eiecturi sumus.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber X 243:2)
Nunc velut in tenebris vicina transimus offensantes ea ipsa quae desideramus.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 13:5)
hic vobis ecclesiam iuvenis miles, tenuis solus, adhuc filius familias et iam pater extruxit, nec illum a proposita 1 devotione suspendit vel tenacitas senum vel intuitus parvulorum, et tamen fuit morum factura quae taceret;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 21:6)
ceterum postquam Hasdrubalem Gisgonis venientem ad reliquias belli delendas transisse Hiberum et adpropinquare adlatum est, signumque pugnae propositum ab novo duce milites viderunt, recordati quos paulo ante imperatores habuissent quibusque et ducibus et copiis freti prodire in pugnam soliti essent, flere omnes repente et offensare capita et alii manus ad caelum tendere deos incusantes, alii strati humi suum quisque nominatim ducem implorare.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXV 538:1)
sed in purpura, quae teritur absumitur, iniustam quidem, sed aliquam tamen causam tenacitatis video;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 92:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION