라틴어 문장 검색

volutabris siluestribus volutabra loca sunt, in qui- bus se apri volvunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 3권, commline 4111)
Iam vero alia animalia gradiendo alia serpendo ad pastum accedunt, alia volando alia nando, cibumque partim oris hiatu et dentibus ipsis capessunt, partim unguium tenacitate arripiunt partim aduncitate rostrorum, alia sugunt alia carpunt alia vorant alia mandunt.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 122:2)
ipsa quidem sincera fuit dum conditur olim, quae collata rudem fecit viviscere limum, utpote de liquido naturae semine primos accipiens habitus superoque expressa sereno, sed mox, ut gravido iussa est innectier arvo, suavibus inlecebris nimium blandita refrixit deque volutabris pretiosum polluit ignem, dum transgressa Dei positum fas inproba calcat, haec prima est natura animae, sic condita simplex decidit in vitium per sordida foedera carnis, exim tincta malo peccamine principis Adae infecit genus omne hominum quod pullulat inde, et tenet ingenitas animarum infantia in ortu primi hominis maculas, nec quisquam nascitur insons.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3298)
Saepe etiam cursu timidos agitabis onagros et canibus leporem, canibus venabere dammas, saepe volutabris pulsos silvestribus apros latratu turbabis agens montisque per altos ingentem clamore premes ad retia cervum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 3권 17:3)
at nunc mediocritatem meam manet longe diversa condicio, cui per suspiriosas voragines et flagitiorum volutabra gradienti professionis huiusce pondus impactum est;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 6:1)
hic vobis ecclesiam iuvenis miles, tenuis solus, adhuc filius familias et iam pater extruxit, nec illum a proposita 1 devotione suspendit vel tenacitas senum vel intuitus parvulorum, et tamen fuit morum factura quae taceret;
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 7권, Sidonius Domino Papae Perpetuo salutem 21:6)
sed in purpura, quae teritur absumitur, iniustam quidem, sed aliquam tamen causam tenacitatis video;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 92:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION