라틴어 문장 검색

In tenebris enim fingo, inquit, luce pingo.
(Macrobii Saturnalia, Liber II, II. 10:6)
quod iam tenebris et sole cadente, sub lucem exportant calathis". quid autem sit 'bis mulget in hora' ipse dicit, 'et sucus pecori et lac subducitur agnis'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, In Vergilii Bucolicon Librum, ECLOGA TERTIA., commline 53)
Nempe lux primum facta est, et vocavit Deus lucem, et separavit Deus inter lucem et tenebras, et vocatae sunt tenebrae nox.
(성 암브로시우스, 카인과 아벨에 대하여, 2권, 6장 7:7)
a tenebris primum ad umbrosa procede, deinde plus aude et paulatim claram lucem pati adsuesce.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 15, letter 94 20:2)
et lux non recipit tenebras, nam statim discutit (infuso enim lumine, tenebrarum horror aufertur, sicut admoto igne, nivium rigor desinit), ita et anima quae vitam creat, mortem non recipit, et non moritur:
(성 암브로시우스, 죽음의 복됨, 9장 6:7)
« Ego lux in mundum veni, ut omnis, qui credit in me, in tenebris non maneat » (Io 12,46).
(교황, 프란치스코, 회칙, 신앙의 빛 2:3)
Appellavitque Deus lucem Diem et tenebras Noctem. Factumque est vespere et mane, dies unus.
빛을 낮이라 부르시고 어둠을 밤이라 부르셨다. 저녁이 되고 아침이 되니 첫날이 지났다. (불가타 성경, 창세기, 1장5)
et praeessent diei ac nocti et dividerent lucem ac tenebras. Et vidit Deus quod esset bonum.
낮과 밤을 다스리며 빛과 어둠을 가르게 하셨다. 하느님께서 보시니 좋았다. (불가타 성경, 창세기, 1장18)
Dixit autem Dominus ad Moysen: " Extende manum tuam in caelum, et sint tenebrae super terram Aegypti tam densae ut palpari queant ".
주님께서 모세에게 말씀하셨다. “하늘로 손을 뻗어라. 그리하여 어둠이, 손으로 만져질 듯한 어둠이 이집트 땅을 덮게 하여라.” (불가타 성경, 탈출기, 10장21)
Extenditque Moyses manum in caelum, et factae sunt tenebrae horribiles in universa terra Aegypti tribus diebus.
모세가 하늘로 손을 뻗자, 사흘 동안 짙은 어둠이 이집트 온 땅을 덮었다. (불가타 성경, 탈출기, 10장22)
Nemo vidit fratrem suum nec movit se de loco, in quo erat. Ubicumque autem habitabant filii Israel, lux erat.
사흘 동안 사람들은 서로 볼 수도 없었고 자리를 뜰 수도 없었다. 그러나 이스라엘 자손들이 사는 곳은 어디에나 빛이 있었다. (불가타 성경, 탈출기, 10장23)
Alioquin, vivit Dominus, Deus Israel, qui prohibuit me malum facere tibi, nisi cito venisses in occursum mihi, non remansisset Nabal usque ad lucem matutinam quidquid masculini sexus ".
그대를 해치지 않도록 나를 막아 주신, 살아 계신 주 이스라엘의 하느님을 두고 분명히 맹세하지만, 그대가 급히 와서 나를 만나지 않았던들, 나발에게는 내일 아침이 밝을 때까지 벽에 오줌을 누는 자 하나도 남지 못할 뻔했소.” (불가타 성경, 사무엘기 상권, 25장34)
Posuit tenebras in circuitu suo tabernaculum suum, tenebrosas aquas, nubes densissimas.
어둠을 당신 주위에 둘러치시고 시커먼 비구름과 짙은 구름을 덮개로 삼으셨네. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 22장12)
quia tu lucerna mea, Domine, et Deus meus illuminat tenebras meas.
주님, 정녕 당신은 저의 등불이십니다. 주님께서는 저의 어둠을 밝혀 주십니다. (불가타 성경, 사무엘기 하권, 22장29)
est sicut lux aurorae, oriente sole, mane absque nubibus; de splendore post pluviam herba oritur de terra".
구름 끼지 않은 아침, 해가 떠오르는 그 아침의 햇살 같고 비 온 뒤의 찬란함, 땅에서 돋아나는 새싹과 같다.” (불가타 성경, 사무엘기 하권, 23장4)

SEARCH

MENU NAVIGATION