라틴어 문장 검색

vitis quidem quae natura caduca est et, nisi fulta est, fertur ad terram, eadem, ut se erigat, claviculis suis quasi manibus quidquid est nacta complectitur, quam serpentem multiplici lapsu et erratico, ferro amputans coercet ars agricolarum, ne silvescat sarmentis et in omnis partis nimia fundatur.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, Cato Maior: de Senectute 67:5)
At uero post mortem Aedilbercti, cum filius eius Eadbald regni gubernacula suscepisset, magno tenellis ibi adhuc ecclesiae crementis detrimento fuit.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 1:6)
ego huc quod veni in urbem si impetravero, uxorem ut istam ducam, quam tu deperis, bellam et tenellam Casinam, conservam tuam, quando ego eam mecum rus uxorem abduxero, ruri incubabo usque in praefectura mea.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 121)
Interiorum regularum latitudo foraminis , crassitudo chelonii replum, quod est operimentum, securiculae includitur K. scaporum climacidos latitudo , crassitudo foraminis XII K. crassitudo quadrati, quod est ad climacida, foraminis FC, in extremis K, rotundi autem axis diametros aequaliter erit cheles, ad claviculas autem minus parte sexta decuma K. Anteridon longitudo foraminum eius, latitudo in imo foraminis , in summo crassitudo . basis, quae appellatur ἐσχάρα, longitudo foraminum :
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER DECIMUS, 11장36)

SEARCH

MENU NAVIGATION