-
Peroratio autem et alia quaedam habet et maxime amplificationem, cuius effectus hic debet esse, ut aut perturbentur animi aut tranquillentur et, si ita adfecti iam ante sint, ut aut augeat eorum motus aut sedet oratio.
- (마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 26장 2:2)
-
Inter cuncta leges et percontabere doctos, qua ratione queas traducere leniter aevum, num te semper inops agitet vexetque cupido, num pavor et rerum mediocriter utilium spes, virtutem doctrina paret Naturane donet, quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum, quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum, an secretum iter et fallentis semita vitae.
- (퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1842)
-
At uero post mortem Aedilbercti, cum filius eius Eadbald regni gubernacula suscepisset, magno tenellis ibi adhuc ecclesiae crementis detrimento fuit.
- (베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER SECUNDUS., CAP. V. 1:6)
-
ille demum antiquis est adulescens moribus, cuius numquam voltum tranquillavi gratiis.
- (티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 120)
-
ego huc quod veni in urbem si impetravero, uxorem ut istam ducam, quam tu deperis, bellam et tenellam Casinam, conservam tuam, quando ego eam mecum rus uxorem abduxero, ruri incubabo usque in praefectura mea.
- (티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 1, scene 121)