라틴어 문장 검색

Data praecepta ad Eutharicum, Cilligam, et Petrum episcopum secundum hunc tenorem et ita adimpletum.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Anonymi Valesiani pars posterior: Chronica Theodericiana, 14장 4:4)
Sed quia distantiam nocturnarum horarum omnino propter tenebras, et diurnarum propter densitatem saepissime pluviarum et nubium aequaliter dignoscere non poterat, excogitare coepit, qua ratione fixa et sine ulla haesitatione hunc promissum voti sui tenorem leto tenus incommutabiliter, Dei fretus misericordia, conservare posset.
(ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 103 108:4)
Dixit ea quae a diacono audita erant, se mandasse, se iurasse, eaque se esse facturum, continuoque omnia eo tenore quo dictaverat, prosecutus est.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 5:3)
Constare quippe inter astrologos dicebat, stellas istas quas erraticas dicerent, quae esse omnium rerum fatales viderentur, infinito prope et innumerabili numero annorum ad eundem locum, cum eodem abitu simul omnes reverti unde profectae sunt, ut neque ullus observationis tenor neque memoriae ulla effigies litterarum tanto aevo potuerint edurare.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Quartus Decimus, I 19:1)
Hoc statum aliud regni statutum antiquum tantum restituit, quod et ipsum latum fuerat iuxta tenorem legis communis.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 6:6)
Perkinus autum, pro suffitu quodam in locis ad quae venerat, promulgare fecit edictum, in tenorem sequentium, sub nomine Richardi Quarti Angliae regis:
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 18:2)
In hoc tractatu continebantur articulus expressus ne alteruter princeps alterius rebelles reciperet in hunc tenorem, "Ut si alter ex principibus a foederatio suo rebellem aliquem suum sibi tradi petiisset, statim foederatus ille eum e territoriis suis edicto iuberet.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 26:15)
Quo magis notanda est inscitia aliquorum alchymistarum ex reformatis, qui per calores aequabiles lampadum et hujusmodi, perpetuo uno tenore ardentium, se voti compotes fore existimarunt.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 487:7)
Sumptus autem consueti cuiusque censu definiendi sunt, eoque tenore temperandi ut intra reditus sint, nec servorum fraudi, aut incuriae obnoxii.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XXVIII. DE SUMPTIBUS 1:5)
vestrum vis nulla tenorem separat et soli famulabitur Africa Romae."
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:134)
certum sollertia destinat ictum nil spatio fallente modum, servatque tenorem mota cutis doctique regit conamina nisus.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De hystrice19)
per fasces numerantur avi semperque renata nobilitate virent, et prolem fata sequuntur continuum simili servantia lege tenorem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:8)
sic patiens animus per tanta negotia liber emergit similisque sui, iustique tenorem flectere non odium cogit, non gratia suadet.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Manlio Theodoro consuli 2:109)
succidere pinus aut magis enodes dubitat prosternere cedros exploratque habiles truncos rectique tenorem stipitis et certo pertemptat brachia nisu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER TERTIUS 1:239)
idem praeturae tenor et silentium;
(코르넬리우스 타키투스, 아그리콜라 전기, 6장 4:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION