-
Sed cum aliquando per diem integrum et noctem ad eandem illam horam, qua anteriori vespera accensae fuerant, candelae ardendo lucescere non poterant, nimirum ventorum violentia inflante, quae aliquando per ecclesiarum ostia et fenestrarum, maceriarum quoque atque tabularum, vel frequentes parietum rimulas, nec non et tentoriorum tenuitates, die noctuque sine intermissione flabat, exardescere citius plus debito ante eandem horam finiendo cursum suum cogebantur, excogitavit, unde talem ventorum sufflationem prohibere potuisset, consilioque artificiose atque sapienter invento, laternam ex lignis et bovinis cornibus pulcherrime construere imperavit.
- (ASSERIUS, DE REBUS GESTIS AELFREDI, 104 109:4)
-
Haec taliaque Theophrastus satis caute et sollicite et religiose, cum discernendi magis disceptandique diligentia quam cum decernendi sententia atque fiducia scripsit, quoniam profecto causarum ac temporum varietates discriminumque ac differentiarum tenuitates derectum atque perpetuum distinctumque in rebus singulis praeceptum, quod ego nos in prima tractatus istius parte desiderare dixeram, non capiunt.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 30:1)
-
Parsimonia apud veteres Romanos et victus atque cenarum tenuitas non domestica solum observatione ac disciplina, sed quoque animadversione legumque complurium sanctionibus custodita est.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Secundus, XXIV 2:1)
-
Praeterea si quadraginta annos nata sacerdotio abire ac nubere voluisset, ius ei potestasque exaugurandi atque nubendi facta est munificentiae et beneficii gratia, quod campum Tiberinum sive Martium populo condonasset.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus, VII 5:1)
-
Cuius sententias communis utilitatis gratia, quantum meminisse potui, rettuli, amoenitates vero et copias ubertatesque verborum Latina omnis facundia vix quaedam indipisci potuerit, mea tenuitas nequaquam.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 25:2)
-
Quando usus venerat litterarum secretiorum, circum eum surculum lorum modicae tenuitatis, longum autem quantum rei satis erat, conplicabant, volumine rotundo et simplici, ita uti orae adiunctae undique et cohaerentes lori, quod plicabatur, coirent.
- (아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, IX 10:1)
-
17. Quod vero ad pecunias attinet, iudicavit rex tempestivum non esse et minus convenire ut ab ordinibus his comitiis aliquas postularet, tam quia in rebus tanti momenti subditi eius sibi gratificati erant, quam etiam quod eos remunerare nequiverat remissione generali (qualis in parlamentis concedi solet), quia hanc munificentiam sibi praeripuerat similis remissio quae sub coronationem eius paula de more exiit.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 20:1)
-
18. Preaeterea rex summa cum magnanimitate et munificentia (quae virtutes adhuc per vices in eo valebant) Edwardum Staffordum (filium primogenitum Henrici ducis Buckingamiae tempore Richardi condemnati) restituit non solum honoribus et dignitatibus paternis, verum etiam fortunis et possessionibus quae amplissimae fuerunt.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM PRIMUM 21:1)
-
Quas paucis perstringam, veniam a celsitudine sua et a vobis omnibus humiliter petens si hoc pro tenuitate mea, et non pro rei dignitate, praestiterim.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM TERTIUM 10:2)
-
Rex responsum dedit peremptorium se nec obolum quidem remittere velle ex summa quae in comitiis concessa fuerat, tum quia exemplum eius alias provincias animare possit ad similem mitigationem poscendam, tum praecipue quia nunquam esset passurus ut vulgus ignobile ordinum munificentiam frustraretur, in quorum consensu etiam plebis ipsius vota concluderentur.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 1:8)
-
Quod utrum rex ideo permisisset ut propriae munificentiae parceret, an ut invidiam negotii apud populum ingrati communicaret, diversam interpretationem subiit.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUINTUM 19:14)
-
Quantum vero ad eos qui cum primis nobis se aggregaverint in defensionem et auxlium iuris nostri, eos tam ampliter sentire faciemus regiam nostram gratiam et munificentiam ut in magnum solatium cessurum sit, tam illis ipsis quam suis, et durante ipsorum vita et post mortem suam.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 22:2)
-
Quantum vero ad munificentiam aut donativa, edixit ut omnia praelio captorum bona iis, qui illos ceperant, cederent, sive in specie, sive per viam redemptionis.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 33:2)
-
Honores et munificentiam severitas et supplicia secuta sunt.
- (FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEPTIMUM 33:3)
-
Rursus ipsa natura aeris communis et corporum omnium, quae aerem tenuitate superant (quae plurima sunt), fere incognita est.
- (FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Primus 102:8)