라틴어 문장 검색

His aliquantum itineris progressis, cum iam extremi essent in prospectu, equites a Quinto Atrio ad Caesarem venerunt, qui nuntiarent superiore nocte maxima coorta tempestate prope omnes naves adflictas atque in litore eiectas esse, quod neque ancorae funesque subsisterent, neque nautae gubernatoresque vim tempestatis pati possent;
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 10장2)
Septimo oppugnationis die maximo coorto vento ferventes fusili ex argilla glandes fundis et fervefacta iacula in casas, quae more Gallico stramentis erant tectae, iacere coeperunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 43장1)
At Caesar principibus cuiusque civitatis ad se evocatis alias territando, cum se scire quae fierent denuntiaret, alias cohortando magnam partem Galliae in officio tenuit.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 54장1)
Interim prope cotidie cum omni equitatu Indutiomarus sub castris eius vagabatur, alias ut situm castrorum cognosceret, alias colloquendi aut territandi causa: equites plerumque omnes tela intra vallum coniciebant.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 57장3)
Postero die Caesar promota turri perfectisque operibus quae facere instituerat, magno coorto imbre non inutilem hanc ad capiendum consilium tempestatem arbitratus est, quod paulo incautius custodias in muro dispositas videbat, suosque languidius in opere versari iussit et quid fieri vellet ostendit.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 27장1)
Eo cum esset ventum, exploratores hostium, ut omni fluminis parte erant dispositi, inopinantes, quod magna subito erat coorta tempestas, ab nostris opprimuntur;
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 61장1)
nacti obsides, quos Caesar apud eos deposuerat, horum supplicio dubitantes territant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 63장3)
territat adsiduus lunae labor atraque Phoebe noctibus aerisonas crebris ululata per urbes.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:78)
coortae in nos Sarmatarum ac Sueborum gentes, nobilitatus cladibus mutuis Dacus, mota prope etiam Parthorum arma falsi Neronis ludibrio.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER I, 2장6)
hinc inrupisse legionum agmen, hinc equites coortos, inde circumfusas auxiliorum manus:
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER II, 70장6)
ad quintum ferme lapidem coorti Germani incautum agmen adgrediuntur.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 60장6)
haec cum dixisset, risus omnium cum hilaritate coortus est, neque quisquam iudex ausus est de eo ferre suffragium.
(코르넬리우스 타키투스, Vitae, Liber de Excellentibus Ducibus Exterarum Gentium, 8장 5:1)
alios, ut Germaniam et Britanniam, quibus imminebat, alicuius inmensi operis fama territaret.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, C. Caligula, 19장 3:2)
Zopyrio, Thraciae praepositus, cum expeditionem in Getas faceret, tempestatibus procellisque subito coortis cum toto exercitu oppressus erat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 1장 49:1)
atque ea prima duci porgens carchesia Graio Cyzicus 'hic portus' inquit 'mihi territat hostis,
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 아르고나우티카, C. Valeri Flacci Argonauticon Liber Secundus. 686:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION