라틴어 문장 검색

Pro Decembri, Ianuario, et fine Novembris eligendae sunt plantae quae per totam hymem virescunt, quales sunt aquifolia, hedera, laurus, iuniperus, cupressus, taxus, buxus, pinus, abies, rosmarinus, lavendula, pervinea flore albo, purpureo, et caeruleo, chamedris, iridis quoad folia, arantia, limones, et myrtus, si calidariis conservetur, et amaracus iuxta parietem et versus solum satus.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:3)
Pro Octobri et principio Novembris sorba, mespila, pruna sylvestria, rosae serae, malvae arborescentes flore roseo, et similia.
(FRANCIS BACON, SERMONES FIDELES SIVE INTERIORA RERUM, XLIV. [ = English XLVI] DE HORTIS 2:11)
Quo tempore cum arati fuerint, viginti diebus interpositis circa solstitium, quod est nonum vel octavum Kalendas Iulias, iteratos esse oportebit ac deinde circa Septembris Kalendas tertiatos;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 4:1)
nam commode proseinditur duabus, una iteratur, tertiatur dodrante, in liram satum redigitur quadrante operae.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 8:4)
Deinde ab Aprile medio usque in solstitium iterandi, tertiandique Septembri circa aequinoctium;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 4장 9:2)
propter quod intellegi debet tritici satio dierum sex et quadraginta ab occasu Vergiliarum, qui fit ante diem nonum Kalendas Novembris ad brumae tempora.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 8장 2:3)
quibusdam tamen Italiae locis ante Kalendas Novembris seritur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 19:2)
postea circa Martium mensem tertiato et occato.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 26:4)
nam proscinditur is agri modus, quamvis durissimi, quinquaginta operis, iteratur quinque et viginti, tertiatur et conseritur quadraginta.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 12장 8:3)
Tempus inserendi Iulius Atticus tradidit ex Kalendis Novembribus in Kalendas Iunias, quoad posse custodiri surculum sine germine adfirmat.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 29장 1:2)
Seritur ab Novembri mense per totam hiemem sicca terra et repastinata in altitudinem dupondii et semissis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 33장 2:1)
Novembri mense ac Deccmbri per sementem quantum appetit bos, tantum praebendum est:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 3장 8:1)
Eodem quoque tempore cum parere desinent aves, id est, ab idibus Novembribus pretiosiores cibi subtrahendi sunt, et vinacea praebenda, quae satis commode pascunt, adiectis interdum tritici excrementis.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 5장 25:2)
Novembris, utriusque necis die, per omnis annos donum Iovi sacraretur.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, 6권, 25장6)
pridie kalendas Novembris Rosius Regulus iniit eiuravitque.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 37장6)

SEARCH

MENU NAVIGATION