-
Ibi Sulcitanos quod Nasidium eiusque classem receperant copiisque iuverant, HS C multat et pro decumis octavas pendere iubet bonaque paucorum vendit et ante diem IIII Kal.
- (카이사르, 아프리카 전기 98:3)
-
Tertio diligenter arabimus omnesque validiores herbas et rubos et arbores, quae interveniunt, radicitus exstirpabimus, nisi si fructus arbusti id facere nos prohibuerit.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 17장 4:2)
-
Item sumito decumam, id est novem milia.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 5:6)
-
Huius summae tertiam partem statuo CCC, eiusdem partem decumam XC.
- (콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 2장 10:5)
-
quin ipsae inter se legiones octava et quinta decuma ferrum parabant, dum centurionem cognomento Sirpicum illa morti deposcit, quintadecumani tuentur, ni miles nonanus preces et adversum aspernantis minas interiecisset.
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 23장6)
-
primum octava, dein quinta decuma legio rediere:
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER I, 30장6)
-
Cyrri demum apud hiberna decumae legionis convenere, firmato vultu, Piso adversus metum, Germanicus ne minari crederetur;
- (코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 57장2)
-
"ut pacem a te iam hoc tertio peteret, nulla vis subegit, sed iustitia tua et continentia expressit."
- (쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 4권, 11장 3:4)
-
Ipse salutabo decuma te saepius hora:
- (마르티알리스, 에피그램집, 1권, CVIII7)
-
Horridus ut primo semper te mane salutem Per mediumque trahat me tua sella lutum, Lassus ut in thermas decuma vel serius hora Te sequar Agrippae, cum laver ipse Titi.
- (마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXXVI2)
-
Hora libellorum decuma est, Eupheme, meorum, Temperat ambrosias cum tua cura dapes Et bonus aetherio laxatur nectare Caesar Ingentique tenet pocula parca manu.
- (마르티알리스, 에피그램집, 4권, VIII2)
-
Quidquid vilicus Umber aut colonus Aut rus marmore tertio notatum Aut Tusci tibi Tusculive mittunt, Id tota mihi nascitur Subura.
- (마르티알리스, 에피그램집, 7권, XXXI4)
-
Hunc licet a decuma - neque enim satis ante vacabit - Sollicites;
- (마르티알리스, 에피그램집, 7권, LI7)
-
Lis te bis decumae numerantem frigora brumae Conterit una tribus, Gargiliane, foris.
- (마르티알리스, 에피그램집, 7권, LXV1)
-
Balnea post decumam lasso centumque petuntur Quadrantes.
- (마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXX7)