라틴어 문장 검색

et non saxa (ut erant antehac) armato cubile, sed pluma et flexiles lectuli, et graviora gladiis pocula (testa enim bibere iam pudebat), quaerebantur et aedes marmoreae, cum scriptum sit antiquitatibus, Spartanum militem coercitum acriter, quod procinctus tempore ausus sit videri sub tecto.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 4장 6:2)
Apud Indos et Persas, margaritae reperiuntur in testis marinis robustis et candidis, permixtione roris anni tempore praestituto conceptae.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIII, 6장 85:2)
Utque lassitudini succederet quies opportuna, in agro consedimus opulento, arbustis et vitibus et cupressorum viriditate laetissimo, cuius in medio diversorium est et amoenum, gentiles picturas per omnes aedium partes ostendens, regis bestias venatione multiplici trucidantis;
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 6장 3:1)
Verborum leuitas morum fert pondus honestum, Et nucleum celat arida testa bonum.
(ANONYMUS NEVELETI, Incipit Esopus 1:10)
quin ergo dicitis me eadem opera pretio impenso per plurimos piscatoris quaesisse de litore conchulam striatam testam habentem, calculum teretem, praeterea cancrorum furcas, echinorum caliculos, lolliginum ligulas, postremo assulas, festucas, resticulas et ostracoderma Pergami uermiculata, denique muscum et algam, cetera maris eiectamenta, quae ubique litorum uentis expelluntur, salo expuuntur, tempestate reciprocantur, tranquillo deseruntur?
(아풀레이우스, 변명 33:3)
qui minus possit ex eodem litore calculus ad uesicam, testa ad testamentum, cancer ad ulcera, alga ad quercerum?
(아풀레이우스, 변명 33:6)
"Nec deus amator humi iacentem deserens, involavit proximam cupressum deque eius alto cacumine sic eam graviter commotus affatur:"
(아풀레이우스, 변신, 5권184)
Dum sic mecum fustem quatiens benignus iocatur comes, iam domus eorum extremam loricam perveneramus, et ecce de quodam ramo procerae cupressus induta laqueum anus illa pendebat;
(아풀레이우스, 변신, 6권 8:12)
Unus illinc denique de summo cupressus cacumine
(아풀레이우스, 변신, 8권 6:7)
et cum dicto nudatus ipse, delato lumine, scabiem vetustam cariosae testae occipit exculpere.
(아풀레이우스, 변신, 9권 7:15)
Semen cupressi serito crebrum, ita uti linum seri solet.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 18:2)
Ennius item rectos cupressos dixit contra receptum vocabuli genus hoc versu:
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 14:1)
Cautibus nutantis pinos rectosque cupressos.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 14:2)
Firmior ei, credo, et viridior sonus esse vocis visus est, rectos dicere cupressos quam rectas.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius Decimus, XXI 14:3)
Debuerat autem notare similem efformationem in testis ovorum, ubi non sunt rugae aut inaequalitas.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 489:14)

SEARCH

MENU NAVIGATION