라틴어 문장 검색

non ille attulerat crinis in colla solutos aut testudineae carmen inerme lyrae, sed quali aspexit Pelopeum Agamemnona uultu, egessitque auidis Dorica castra rogis, aut qualis flexos soluit Pythona per orbis serpentem, imbelles quem timuere lyrae.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 4권, poem 618)
Hanc uos, Pierides, festis cantate kalendis, et testudinea Phoebe superbe lyra.
(티불루스, Elegiae, 3권, De Sulpici Incerti Auctoris Elegiae13)
pilleati aut lana alba velatis capitibus volones epulati sunt, alii accubantes, alii stantes, qui simul ministrabant vescebanturque.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 208:2)
Reversus in urbem Scipio amplissimum nobilissimumque egit triumphum, quem Q. Terentius Culleo senator pilleatus secutus est.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Libri XXX Periocha12)
ceterum magis in se convertit oculos Cremonensium Placentinorumque colonorum turba, pilleatorum currum sequentium.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIII 292:1)
ad hunc praetorem, adeo amicum Corneliae familiae ut, qui Romae mortuum elatumque P, Scipionem - est enim ea quoque fama - tradunt, pilleatum, sicut in triumpho ierat, in funere quoque ante lectum isse memoriae prodiderint, et ad Portam Capenam mulsum prosecutis funus dedisse, quod ab eo inter alios captivos in Africa ex hostibus receptus esset, aut adeo inimicum eundem, ut propter insignem simultatem ab ea factione quae adversa Scipionibus erat, delectus sit potissimum ad quaestionem exercendam;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVIII 697:1)
pilleatum, capite raso, obviam ire legatis solitum libertumque se populi Romani ferre;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLV 555:3)
si hercle hodie fustem cepero aut stimulum in manum, testudineum istum tibi ego grandibo gradum.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 1, scene 114)

SEARCH

MENU NAVIGATION