라틴어 문장 검색

Id genus quamuis inter purulenta est, tamen lenibus medicamentis curandum est, quale est emplastrum tetrapharmacum ex rosa liquatum, sic ut turis quoque paulum ei misceatur;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 10:1)
Tum tetrapharmacum aut rhypodes ad hoc rosa diluendum est, aut oesypum recens miscendum cum cerato liquido ex rosa facto aut eidem cerato plumbum elotum:
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, 18장 19:7)
plumbea glas aut lapis aut simile aliquid, quod perrupta cute integrum intus insedit.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 5장 9:2)
cumque iam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente inlinere eamque intus dare, supraque idem medicamentum inicere, donec ad cicatricem plaga perueniat.
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, 28장 2:5)
maximeque, si grande vulnus est, tetrapharmacum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 60:2)
aut cum eadem rosa tetrapharmacum;
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 68:8)
Deraso vero, detritoque imponendum est emplastrum tetrapharmacum, minuendusque cibus, et vinum subtrahendum.
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVI De quinque generibus noxarum corporis et primo de vulneribus. 90:1)
potest emplastrum vel Herae, vel tetrapharmacum, cui quinta pars turis adjecta sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 5권, XXVIII De interioribus ulceribus, quae aliqua corporum parte corrupta nascuntur. 25:3)
Super utrumque oportet imponere elaterium, aut lini semen contritum et aqua coactum, aut ficum in aqua decoctam, aut emplastrum tetrapharmacum ex aceto subactum.
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, III De Sycosi. 2:4)
Tum tetrapharmacum, aut rhypodes rosa diluendum est;
(켈수스, 의학에 관하여, 6권, XVIII De obscoenarum partium vitiis. 24:7)
Quumque jam ad sanitatem tendet, plumbeam fistulam medicamento cicatricem inducente illinere, eamque intus dare:
(켈수스, 의학에 관하여, 7권, XXVIII De naturalium feminarum concubitum non admittentium curatione. 2:9)
et reperiebantur solo ac parietibus erutae humanorum corporum reliquiae, carmina et devotiones et nomen Germanici plumbeis tabulis insculptum, semusti cineres ac tabo obliti aliaque malefica quis creditur animas numinibus infernis sacrari.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER II, 69장7)
sed et plumbeam chartam supinus pectore sustinere et clystere uomituque purgari et abstinere pomis cibisque officientibus;
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 20장 1:2)
post certum tempus aperientes inveniunt e massis plumbeis cerussam.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER SEPTIMUS, 12장3)
Ea autem ductio, quae per fistulas plumbeas est futura, hanc habebit expeditionem.
(비트루비우스 폴리오, 건축술에 관하여, LIBER OCTAVUS, 6장26)

SEARCH

MENU NAVIGATION