라틴어 문장 검색

his corpus tremulum complectens undique vestis candida purpurea talos incinxerat ora, at roseae niveo residebant vertice vittae, aeternumque manus carpebant rite laborem.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 12:2)
nec calidae citius decedunt corpore febres, textilibus si in picturis ostroque rubenti iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:10)
Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 45:1)
Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae, Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto, Quodque viret Iani mense nec alget holus, Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis, Quaeque gerit similes candida turris aves, Munera sunt dominae:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXI1)
textilibus sibi congruis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4851)
conditores enim civitatis taurum in dexteram, vaccam intrinsecus iungebant, et incincti ritu Gabino, id est togae parte caput velati, parte succincti, tenebant stivam incurvam, ut glebae omnes intrinsecus caderent, et ita sulco ducto loca murorum designabant, aratrum suspendentes circa loca portarum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUINTVM COMMENTARIVS., commline 7552)
incinctae pellibus nebridum scilicet.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 3962)
cincti fulgentibus armis id est incincti et instructi.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM UNDECIMVM COMMENTARIVS., commline 1881)
pictis incinctae pellibus a. nebridas habentes.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3411)
sed hic venatricum est habitus, quem ideo nymphis dat, quia multas eas legimus ex venatricibus factas, ut "et tandem positis velox Arethusa sagittis". notanda autem figura honestissima, facta ex repetitione sermonis, ut 'Oceanitides ambae', 'ambae auro', 'incinctae ambae'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 4권, commline 3412)
'fer mi auxilium, pestem abige a me, flammiferam hanc vim, quae me excruciat, caeruleae incinctae angui incedunt, circumstant cum ardentibus taedis', num dubitas quin sibi haec videre videatur?
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 루쿨루스 120:8)
cum se ille cupere dixisset, conlocari iussit hominem in aureo lecto strato pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque compluris ornavit argento auroque caelato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 61:3)
Aequum est induere nuptam ventum textilem, palam prostare nudam in nebula linea?'
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:15)
| Mox incincta quadrato pallio cucumam ingentem foco apposuit, simulque pannum de carnario detulit furca, in quo faba erat ad usum reposita | et sincipitis vetustissima particula mille plagis dolata.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 135:4)
Quo tibi, turritis incingere moenibus urbes?
(푸블리우스 오비디우스 나소, 사랑, Liber tertius, poem 831)

SEARCH

MENU NAVIGATION