라틴어 문장 검색

Atque apud orientales traditur inveniri textile quoddam tenue et molle, factum ex avium plumagine, quod vi innata butyrum solvat et liquefaciat in ipso leviter involutum.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 145:6)
At si diligenter animum advertas, materiae artificiales aut plane textiles sunt per fila directa et transversa;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:4)
neque textilis, ut pannus;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 315:13)
In die illa erit super tintinnabula equorum; "Sanctum Domino"; et erunt lebetes in domo Domini quasi phialae coram altari.
(불가타 성경, 즈카르야서, 14장20)
ideoque mox tintinnabulis fastigium aedis redimiit, quod ea fere ianuis dependebant.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Divus Augustus, 91장 2:2)
Quid nunc personat tuba novissimi Frederici, quid tintinabulum secundi Karoli, quid cornua lohannis et Azonis marchionum potentum, quid aliorum magnatum tibie, nisi ‘Venite carnifices, venite altriplices, venite avaritie sectatores’?
(단테 알리기에리, DE VULGARI ELOQUENTIA, LIBER PRIMUS 100:2)
qui tamen, armorum ignivomorum tintinnabulorumque sonitu assiduo, consilia sua a colonis patefieri viderunt.
(프란키스 글라스, Washingtonii Vita, CAPUT TERTIUM.23)
verborum tanta cadit vis, tot pariter pelves ac tintinnabula dicas pulsari, iam nemo tubas, nemo aera fatiget:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI228)
nec calidae citius decedunt corpore febres, textilibus si in picturis ostroque rubenti iacteris, quam si in plebeia veste cubandum est.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 1:10)
Nexilis ante fuit vestis quam textile tegmen.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 45:1)
Hoc nemus, hi fontes, haec textilis umbra supini Palmitis, hoc riguae ductile flumen aquae, Prataque nec bifero cessura rosaria Paesto, Quodque viret Iani mense nec alget holus, Quaeque natat clusis anguilla domestica lymphis, Quaeque gerit similes candida turris aves, Munera sunt dominae:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, XXXI1)
textilibus sibi congruis:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 4851)
cum se ille cupere dixisset, conlocari iussit hominem in aureo lecto strato pulcherrimo textili stragulo, magnificis operibus picto, abacosque compluris ornavit argento auroque caelato.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 투스쿨라눔의 대화, 5권 61:3)
Nam cum mundatis ad symphoniam mensis tres albi sues in triclinium adducti sunt capistris et tintinnabulis culti, quorum unum bimum nomenculator esse dicebat, alterum trimum, tertium vero iam sexennem, ego putabam petauristarios intrasse et porcos, sicut in circulis mos est, portenta aliqua facturos;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 47:18)
Aequum est induere nuptam ventum textilem, palam prostare nudam in nebula linea?'
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 55:15)

SEARCH

MENU NAVIGATION