라틴어 문장 검색

Interim dum ille omnium textorum dicta inter lusum consumit, gustantibus adhuc nobis repositorium allatum est cum corbe, in quo gallina erat lignea patentibus in orbem alis, quales esse solent quae incubant ova.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 33:5)
Nam Sibyllam quidem Cumis ego ipse oculis meis vidi in ampulla pendere, et cum illi pueri dicerent:
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 48:17)
Statim ampullam nardi aperuit omnesque nos unxit et Spero inquit futurum ut aeque me mortuum iuvet tanquam vivum.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 78:5)
Quod in ampullis ceterisque generis eiusdem videmus accidere, quibus non hians nec statim patens exitus.
(소 플리니우스, 편지들, 4권, letter 30 6:1)
et tragicus plerumque dolet sermone pedestri, Telephus et Peleus cum pauper et exsul uterque proiicit ampullas et sesquipedalia verba, si curat cor spectantis tetigisse querella.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, De Arte Poetica liber 3:13)
si quis voltu torvo ferus et pede nudo exiguaeque togae simulet textore Catonem, virtutemne repraesentet moresque Catonis?
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 197)
Itaque hinc textorum, hinc fabrorum officinae sunt, hinc odores coquentium, hinc mollitia molles corporis motus docentium mollesque cantus et infractos.
(세네카, Ad Lucilium Epistulae Morales, book 14, letter 90 19:5)
Cumque uerrentibus undique et inplere incipientibus nauem fluctibus, mortem sibi omnes inminere, et iamiamque adesse uiderent, tandem presbyter reminiscens uerba antistitis, adsumta ampulla misit de oleo in pontum, et statim, ut praedictum erat, suo quieuit a feruore.
(베다 베네라빌리스, Historiam ecclesiasticam gentis Anglorum, LIBER TERTIUS., CAP. XV. 1:8)
cedunt, petunt treceni, cum stant thylacistae in atriis textores limbularii, arcularii.
(티투스 마키우스 플라우투스, Aulularia, act 3, scene 529)
Tollo ampullam atque hinc eo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Mercator, act 5, scene 2208)
ampullam, strigilem, scaphium, soccos, pallium, marsuppium habeat, inibi paullum praesidi, qui familiarem suam vitam oblectet modo.
(티투스 마키우스 플라우투스, Persa, act 1, scene 364)
robiginosam strigilem, ampullam rubidam, parasitum inanem quo recondas reliquias.
(티투스 마키우스 플라우투스, Stichus, act 1, scene 355)

SEARCH

MENU NAVIGATION