라틴어 문장 검색

Non enim solum thura offerendo daemonibus immolatur, sed etiam eorum dicta libentius capiendo. Item:
(피에르 아벨라르, Theologia scholarium, Liber secundus 9:24)
Nec sol splendorem nec thus prestabit odorem, Cum per avaritiam fuerit quis nactus honorem.
(ALBERTANO OF BRESCIA, DE AMORE ET DILECTIONE DEI ET PROXIMI ET ALIARUM RERUM ET DE FORMA VITAE, LIBER II 35:1)
Et vimineae crates cum procederent confidenter, essentque parietibus iam contiguae, dolia desuper cadebant et molae, et columnarum fragmenta, quorum ponderibus nimiis obruebantur oppugnatores, hiatuque violento disiectis operimentis, cum periculis ultimis evadebant.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XX , 11장 10:1)
Nam protinus uxor eius avara equidem nequissimaque illa mulier molae machinariae subiugum me dedit, frondosoque baculo subinde castigans, panem sibi suisque de meo parabat corio.
(아풀레이우스, 변신, 7권 13:5)
namque hordeum meum frictum et sub eadem mola meis quasi satum ambagibus colonis proximis venditabat, mihi vero per diem laboriosae machinae attento sub ipsa vespera furfures apponebat incretos ac sordidos, multoque lapide salebrosos.
(아풀레이우스, 변신, 7권 13:8)
Ibi complurium iumentorum multivii circuitus intorquebant molas ambage varia;
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:1)
Nec tamen illa otii saginaeque beatitudo duravit ulterius, sed die sequenti molae, quae maxima videbatur, matutinus?
(아풀레이우스, 변신, 9권 11:5)
"At ego misella molae etiam sonum et ecce illius scabiosi asini faciem timentem familiarem incidi."
(아풀레이우스, 변신, 9권 19:3)
quantum numquam protulit spica nardi nec thus
(ARCHIPOETA, V7)
Sed enim Saturionem et Addictum et tertiam quandam, cuius nunc mihi nomen non subpetit, in pistrino eum scripsisse Varro et plerique alii memoriae tradiderunt, cum, pecunia omni quam in operas artificum scaenicorum , in mercatibus perdita, inops Romam redisset et ob quaerendum victum ad circumagendas molas quae trusatiles appellantur, operam pistori locasset.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, III 15:1)
Praeterea de penu adscribendum hoc etiam putavi, Servium Sulpicium In Reprehensis Scaevolae Capitibus scripsisse Cato Aelio placuisse, non quae esui et potui forent, sed thus quoque et cereos in penu esse, quod esset eius ferme rei causa comparatum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, I 21:1)
Itaque a primo usque thuris grano super altare pacis apud Bononiam incenso, Perkinus veluti fumo abactus est.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SEXTUM 5:10)
quae cum suspensa mola divisa est, paulum aqua maceratur, dum lentescat,atque ita mixta paleis succretispecori praebetur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 2권, 10장 35:2)
quidam porri fibras, alii grana thuris, alii sabinam herbam rutamque pinsitammero diluunt, eaque medicamenta potanda praebent.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 4장 2:5)
Tunc paribus casiae myrrhacque et thuris ponderibus, ac tantundem sanguinis marinae testudinis miscetur potio cum vini veteris sextariis tribus, et ita per nares infunditur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION