라틴어 문장 검색

Et quidem unum esse deum summum sine initio, sine prole naturae ceu patrem magnum atque magnificum quis tam demens, tam mente captus neget esse certissimum?
(아우구스티누스, 편지들, 5. (A. D. 390 Epist. XVI) 1:6)
Hyrcanaeque admorunt ubera tigres, quoniam videlicet in moribus inolescendis magnam fere partem ingenium altricis et natura lactis tenet, quae iam a principio imbuta paterni seminis concretione, ex matris etiam corpore et animo recentem indolem configurat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Duodecimus, I 21:5)
Circa ea vero quae ceu omissa notabimus, ita nos geremus, ut non leves tantum titulos et argumenta concisa eorum quae desiderantur proponamus.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 13:1)
Intempestivum autem illum et puerilem affectum, ut pignora aliqua novorum operum propere captentur, prorsus damnamus et amovemus, ceu pomum Atalantae quod cursum retardat.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Distributio Operis 30:4)
Quae percontantes, cur non comitetur amantes, Ceu condixerunt, delusas se doluerunt.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XII. De simia et testudinibus 13:22)
Quem rex, ceu norat meruisse, decenter honorat, Aurificem dandum precepit et ad cruciandum, Vt falsi testis det penas pro male gestis.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XIX. De uiro, dracone et simia 20:19)
Moxque rei gestae dedit ut solatia mestae, Vincula confregit citiusque redire coegit, Se faciente quidem necti ceu nuper ibidem.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXVII. De uiro, coniuge et mediatrice 28:22)
Forte uiatoris foret his dum transitus horis, Munere ditari ratus hoc, cor ut optat auari, Hunc prius obnixe strictum, ceu iusserat ipse, Inpositum redae patria cito sistit in ede.
(BALDO, NOUUS ESOPUS, XXXV. De serpente et uiatore et uulpe iudice 38:2)
Lex, quae implet quasi Phison sapientiam et sicut Tigris in diebus novorum,
(불가타 성경, 집회서, 24장35)
Num enim elephantos mole, tauros robore superare poteritis, num tigres uelocitate praeibitis?
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Tertius, XV 1:15)
Ille tigris ut Indica
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VI 15:1)
Quos serpens, leo, tigris, ursus, aper
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quartus, VIII 5:1)
Tigris et Euphrates uno se fonte resoluunt
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, II 3:1)
nec non et variis vectae Nereides ibant audito rumore feris (hanc pisce voluto sublevat Oceani monstrum Tartesia tigris;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:105)
adsurgit ceu forte minor sub matre virenti laurus et ingentes ramos olimque futuras promittit iam parva comas;
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:155)

SEARCH

MENU NAVIGATION