라틴어 문장 검색

precabaturque principem ut genas et oculorum orbis dignaretur respergere oris excremento.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER IV, 81장3)
harum pars tecta quatiebant cuspide thyrsos, pars e divulso iactabant membra iuvenco, pars sese tortis serpentibus incingebant, pars obscura cavis celebrabant orgia cistis, orgia quae frustra cupiunt audire profani, plangebant aliae proceris tympana palmis aut tereti tenuis tinnitus aere ciebant, multis raucisonos efflabant cornua bombos barbaraque horribili stridebat tibia cantu.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Long Poems , Poem 64 9:4)
tunc omnes avide desaevit in artus, Immersitque manus oculis, gaudetque gelatos Effodisse orbes, et siccae pallida rodit Excrementa manus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:18)
alii autem, quod magis sequendum est, excrementa comici leporis existimant:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM QUARTVM COMMENTARIVS, commline 6067)
"Nutrix capella est, et avido patri subtrahitur infans, ne voretur, et Corybantum cymbalis, ne pater audiat vagitus, tinnitus eliditur."
(미누쿠이우스 펠릭스, 마르쿠스, 옥타비우스, 23장 1:10)
ibunt semimares et inania tympana tundent, aeraque tinnitus aere repulsa dabunt:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 행사력, 4권118)
una Deum sequitur, divos colit altera plures, et tot sunt eius divortia quot templorum signa, quot aereis volitant phantasmata monstris, aut hos thyrsigeri rapit ad Dionysia Bacchi, inlicit aut alios ad Saturnalia festa, aut docet occultus quae sacra Diespiter infans inter tinnitus solvi sibi poscat aenos.
(프루덴티우스, Contra Symmachum, 2권, section 2304)
scilicet indomitos postquam stomachando lacertos barbara bellatrix inpenderat et iaculorum nube supervacuam lassaverat inrita dextram, cum ventosa levi cecidissent tela volatu, iactibus et vacuis hastilia fracta iacerent, vertitur ad capulum manus inproba et ense corusco conisa in plagam dextra sublimis ab aure erigitur, mediumque ferit librata cerebrum, aerea sed cocto cassis formata metallo tinnitum percussa refert aciemque retundit dura resultantem, frangit quoque vena rebellis inlisum chalybem, dum 1 cedere)nescia cassos excipit adsultus ferienti et tuta resistit.
(프루덴티우스, Psychomachia, section 134)
Huc tu iussos adsperge sapores, trita melisphylla et cerinthae ignobile gramen, tinnitusque cie et Matris quate cymbala circum.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 농경시, Book 4권 3:5)
Quid miser expavescis ad clamorem servi, ad tinnitum aeris aut ianuae impulsum ?
(세네카, 노여움에 대하여, Liber III 203:3)
Thessalicis carminibus rati, tinnitus dedimus:
(세네카, 파이드라 11:24)
1 aream dorsi humilior inter excrementa costarum spina discriminat.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Agricolae suo salutem 3:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION