라틴어 문장 검색

ergo cum primum magnas invecta per urbis munificat tacita mortalis muta salute, aere atque argento sternunt iter omne viarum largifica stipe ditantes ninguntque rosarum floribus umbrantes matrem comitumque catervam.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 14:14)
sed Umbro negat eum pollui qui opus vel ad deos pertinens sacrorumve causa fecisset vel aliquid urgentem vitae utilitatem respiciens actitasset.
(Macrobii Saturnalia, Liber I, XVI. 10:3)
sed et illi quos dicit fortemque Gyam fortemque Serestum, pulcher quoque Aquiculus, et Mavortius Haemon, et fortissimus Umbro, et Virbius Hippolyti proles pulcherrima bello, nullum locum inter pugnantium agmina vel gloriosa vel turpi commemoratione meruerunt.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, XV. 8:2)
titaniaque astra aut stellas dicit, aut solem, quem et supra unum fuisse de Titanibus diximus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 7254)
Coniugis augurio quamquam Titania mota est, spes tamen in dubio est:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 1권 41:1)
Dumque ibi perluitur solita Titania lympha, ecce nepos Cadmi dilata parte laborum per nemus ignotum non certis passibus errans pervenit in lucum:
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 3권 22:1)
Accessit positoque genu Titania terram pressit, ut hauriret gelidos potura liquores.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 6권 27:8)
Quanta sit herbarum, Titani, potentia, nulli quam mihi cognitius, qui sum mutatus ab illis.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 4:3)
Saepe retemptatis precibus Titania frustra "non impune feres, neque" ait "reddere Canenti, laesaque quid faciat, quid amans, quid femina disces rebus" ait "sed amans et laesa et femina Circe!"
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 46:5)
Ancipitesque vias et iter Titania vastum dixerat et saevi restare pericula ponti.
(푸블리우스 오비디우스 나소, 변신 이야기, Book 14권 52:3)
pontificum festis ferienda securibus illic agmina vaccarum steterant, vitulasque revincta fronte coronatas umbrabat torta cupressus.
(프루덴티우스, Apotheosis, section 3147)
numne animarum oculis denso vegetamine guttae volvuntur teretes aut palpebralibus extra horrescunt saetis, ciliove umbrante teguntur?
(프루덴티우스, Hamartigenia, section 1225)
Sol ruit interea et montes umbrantur opaci;
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 3권 21:2)
Hic genus antiquum Terrae, Titania pubes, fulmine deiecti fundo volvuntur in imo.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 23:3)
"Principio caelum ac terras camposque liquentis lucentemque globum Lunae Titaniaque astra spiritus intus alit, totamque infusa per artus mens agitat molem et magno se corpore miscet.
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 6권 28:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION