라틴어 문장 검색

Tali luxuriat cultu.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:30)
Pallida laetatur regio gentesque sepultae luxuriant epulisque vacant genialibus umbrae.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:181)
videt omnia late exceptis incensa suis et crimine tanto luxuriat carumque sibi non abnuit hostem;
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:35)
Cyrnaeis Siculisque iugis venata virago Nebrophone cervos aliasque in vincula cogit non saevas pecudes, sed luxuriantes harenae delicias, pompam nemorum.
(클라우디아누스, De Consulatu Stilichonis, Liber Tertius 2:158)
nam in pingui nimiis viribus luxuriant;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 2장 21:2)
Validam ergo vitem in ramos diducere censeo, et traducibus dispergere atque disrarare,certosque vinearios coles praecipitare, et si minus luxuriabitur, solutas materias relinquere;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 6장 36:3)
Nullum profundum mare, nullum vastum fretum et procellosum tantos ciet fluctus, quantos multitudo motus habet, utique si nova et brevi duratura libertate luxuriat.
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 10권, 7장 13:1)
praeterea ne vos titillet gloria, iureiurando obstringam ambo:
(호라티우스의 풍자, 2권, 03장127)
Non solvatur fascia pectoralis, sed statim ut libido titillaverit sensum, ut blandum voluptatis incendium dulci nos calore perfuderit, erumpamus in vocem:
(히에로니무스, 편지들, An Eustochium 6:13)
Habeat sibi Roma suos tumultos, harena saeviat, circus insaniat, theatra luxurient, et quia de nostris dicendum est, matronarum cotidie visitetur senatus:
(히에로니무스, 편지들, Ad Marcellam 3:9)
Et ut, quod sentio, loquar, nihil sic inflammat corpora et titillat membra genitalia nisi.
(히에로니무스, 편지들, Ad Furiam De Viduitate Seruanda 7:14)
Quomodo enim laetae segetes et uberes agri interdum culmis aristisque luxuriant, ita praeclara ingenia et mens plena virtutibus in variarum artium redundat elegantiam.
(히에로니무스, 편지들, Ad Heliodorum Epitaphium Nepotiani 12:8)
Hoc dico, ut, etiam si clericatus te titillat desiderium, discas, quod possis docere, et rationabilem hostiam offeras Christo, ne miles antequam tiro, ne prius magister sis quam discipulus.
(히에로니무스, 편지들, Ad Rusticum Monachum 8:7)
Cato inexpiabili odio delendam esse Carthaginem, et cum de alio consuleretur, pronuntiabat, Scipio Nasica servandam, ne metu ablato aemulae urbis luxuriari felicitas inciperet;
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM PUNICUM TERTIUM 4:4)
Sunt etiam quae iam nec levia iure putantur esse neque omnino flexis mucronibus unca, sed magis angellis paulum prostantibus, titillare magis sensus quam laedere possint, fecula iam quo de genere est inulaeque sapores.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Secundus 11:10)

SEARCH

MENU NAVIGATION