라틴어 문장 검색

at si abest , vel elota alica, vel panis ex aqua frigida, et molle quoque ovum dari potest;
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XI De sanguinis sputu. 7:5)
Ergo primis diebus danda est sorbitio ptisanae, vel alicae, vel oryzae, cum qua recens adeps cocta sit:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 3:1)
cum hac sorbile ovum, nuclei pinei ex melle, panis vel elota alica ex aqua mulsa:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XIV De viscerum morbis, et primo de pulmone. 3:2)
hisque adjicienda sunt cotonea, et cum ipsis corticibus suis punica, sorba, et quibus magis utimur, et torminalia, sic, ut haec tertiam ollae partem teneant:
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVI De ventris fluxu. 6:2)
qualia sunt siligo, simila, ova, alica, amylum, omnis caro glutinosa, piper, eruca, bulbi, nuclei pinei.
(켈수스, 의학에 관하여, 4권, XXVIII De Seminis nimia ex naturalibus profusione. 2:3)
Quidquid ponitur hinc et inde verris, Mammas suminis imbricemque porci Communemque duobus attagenam, Mullum dimidium lupumque totum Muraenaeque latus femurque pulli Stillantemque alica sua palumbum.
(마르티알리스, 에피그램집, 2권, XXXVII1)
Nunc mittit alicam:
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXXXI2)
Nos alicam, poterit mulsum tibi mittere dives.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, VI Alica1)
Vilior est alica, carior illa faba.
(마르티알리스, 에피그램집, 13권, IX Lens2)

SEARCH

MENU NAVIGATION