라틴어 문장 검색

Et quoniam apud quem desidiae torpor castrametatur, ab eo omnis virtutis militia relegatur, otiique sterilitas, pravae sobolis, solet fecunditatem efficere.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:40)
nunc similiter aliis quos aliorum vitiorum morbida turba conturbat, sub cantu elegiaco querimoniosae orationis citharam temperemus.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:66)
Ea igitur quae disseram, tuae menti clavo memoriae tenacis affigas, animique vigilantia somnum torporis excutias, ut mecum maternis excitatus visceribus, periclitantium hominum naufragiis compatiendo condoleas, et praeambulae admonitionis clypeo loricatus, monstruoso exercitui vitiorum occurras, et si quae prava semina in horto tuae mentis audeant pullulare, falce maturae sectionis exstirpes.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 41:70)
[0470A] si vero hiemalis avaritiae torporem divitis munus redoleat, adulator avarus in laude commendationis, algescit in munere:
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 62:10)
Unde, instrumentorum officinae quas silentii torpor faciebat elingues, aspirare videbantur in gemitum.
(ALANUS DE INSULIS, LIBER DE PLANCTU NATURAE 70:8)
non negabunt turpissimum puerum, corpore putri et morbido, caducum, barbarum, rusticanum.
(아풀레이우스, 변명 42:14)
nec quicquam aeque penes illos laudo, quam quod torporem animi et otium oderunt.
(아풀레이우스, 플로리다 6:12)
profecto ut gladius usu splendescit, situ robiginat, ita uox in uagina silentii condita diutino torpore hebetatur.
(아풀레이우스, 플로리다 17:8)
Volebat addi sancta Melania et aeris morbidi causationem, sed illius responsione reprehensa est.
(아우구스티누스, 편지들, 33. (A. D. 411 Epist. CXXVI) Dominae Sanctae Ac Venerabili Famulae Dei Albinae Augustinus In Domino salutem 4:3)
Viperarum morsibus tibicinium scite modulateque mederi, refert etiam Democriti liber, qui Περι` Λοιμῶν, in quo docet plurimis hominum morbidis medicinae fuisse incentiones tibiarum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, XIII 3:1)
Sic, inquit, isti apathiae sectatores, qui videri se esse tranquillos et intrepidos et inmobiles volunt, dum nihil cupiunt, nihil dolent, nihil irascuntur, nihil gaudent, omnibus vehementioris animi officiis amputatis, in torpore ignavae et quasi enervatae vitae consenescunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Nonus Decimus, XII 11:1)
torpore corporum;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:2)
Ad torporem corporum quod attinet;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:5)
Discutitur autem iste torpor triplici auxilio:
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:8)
illud mirabiliter elucescit in magnete armato, qui excitat in ferro virtutem detinendi ferrum per similitudinem substantiae, discusso torpore ferri per virtutem magnetis.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 451:18)

SEARCH

MENU NAVIGATION