라틴어 문장 검색

stetit ore gelato incertus peteretne fugam, veniamne subactus posceret an fidos sese transferret in hostes.
(클라우디아누스, In Rufinum, Liber Posterior 2:64)
Facit idem pari mensura ervum sine valvulis cum torrido hordeo molitum et salivati more in fauces demissum.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 10장 2:3)
Itaque et fetae cytisus viridiset torrefactum hordeum,maceratumque ervum praebetur, et tener vitulus torrido molitoque milio et permixto cum lacte salivatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 24장 5:1)
quae verno tempore, cum iam caulem nec adhuc semina facit, decisa confunditur, atque expressus humor eius fictili vase reconditur, duabus urnis liquoris admixto salis torridi semodio.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 5장 8:2)
Et rursus torrido sale contingitur, rursusque ponderibus condensatur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 4:5)
Namque is paulum gelatus in mulctra dum est tepefacta,rescinditur et fervente aqua perfusus vel manu figuratur,vel buxeis formis exprimitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 7권, 8장 7:4)
Deterrima est conditio fictilium, quae et accenduntur aestatis vaporibus, et gelantur hiemis frigoribus.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 9권, 6장 2:1)
et manere vestigia, terramque ipsam, specie torridam, vim frugiferam perdidisse.
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER V, 7장2)
Haec vapore torrida flamma arserat:
(쿠르티우스 루푸스, 퀸투스, 알렉산드로스 대왕 전기, 6권, 6장 32:3)
iusta pericli si ratio est et honesta, timent pavidoque gelantur pectore nec tremulis possunt insistere plantis:
(유베날리스, 풍자, 2권, Satura VI43)
praeterea cui non animus formidine divum contrahitur, cui non correpunt membra pavore, fulminis horribili cum plaga torrida tellus contremit et magnum percurrunt murmura caelum?
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quintus 41:6)
si torrida parvus Venit in ora cruor, redeunt rabiesque furorque, Admonitaeque tument gustato sanguine fauces;
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 4권 2:73)
tunc omnes avide desaevit in artus, Immersitque manus oculis, gaudetque gelatos Effodisse orbes, et siccae pallida rodit Excrementa manus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 6권 5:18)
stat corde gelato Adtonitus:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 7권 4:2)
et torrida Dipsas:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 9권 7:55)

SEARCH

MENU NAVIGATION