라틴어 문장 검색

nec modus aut arcus lentare aut fundere glandes aut torrere sudes galeasque attollere conis.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Achilleis, 1권179)
"tela tibi longeque feros lentandus in hostes arcus, et aetherii dono cessere parentes aeternum florere genas, tu doctus iniquas Parcarum praenosse manus fatumque quod ultrast et summo placitura Iovi, quis letifer annus, bella quibus populis, quae mutent sceptra cometae, tu Phryga submittis citharae, tu matris honori terrigenam Tityon Stygiis extendis harenis;"
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 1권247)
hi teretes galeas magnorumque aerea suta thoracum et tunicas chalybum squalore crepantes pectoribus temptare, alii Cortynia lentant cornua;
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 3권231)
Tertius horrentem zephyris laxaverat annum Phoebus et angustum cogebat limite verno longius ire diem, eum fracta impulsaque fatis consilia et tandem miseri data copia belli, prima manu rutilam de vertice Larissaco ostendit Bellona facem dextraque trabalem hastam intorsit agens, liquido quae stridula caelo fugit et Aoniae celso stetit aggere Dirces.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권1)
teloque orantem multa trabali Ennius teloque trabali.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2941)
et quidam 'lentandus' nove verbum fictum putant, sed in annalibus legitur confricati oleo lentati, paratique ad arma, a verbo 'lentor'.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 3846)

SEARCH

MENU NAVIGATION