라틴어 문장 검색

At fervidus advolat hasta Messapus teloque orantem multa trabali desuper altus equo graviter ferit atque ita fatur:
(푸블리우스 베르길리우스 마로, 아이네아스, Book 12권 14:4)
te semper anteit saeva Necessitas, clavos trabalis et cuneos manu gestans aena nec severus uncus abest liquidumque plumbum;
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Carmina, Book 1권, Poem 354)
Tertius horrentem zephyris laxaverat annum Phoebus et angustum cogebat limite verno longius ire diem, eum fracta impulsaque fatis consilia et tandem miseri data copia belli, prima manu rutilam de vertice Larissaco ostendit Bellona facem dextraque trabalem hastam intorsit agens, liquido quae stridula caelo fugit et Aoniae celso stetit aggere Dirces.
(스타티우스, 푸블리우스 파피니우스, Thebais, 4권1)
ut vero Hannibal ipse, dum murum incautius subit, adversum femur tragula graviter ictus cecidit, tanta circa fuga ac trepidatio fuit ut non multum abesset quin opera ac vineae desererentur.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Book XXI권 70:1)
Scipionis femur tragula confixum erat pavorque circa eum ceperat milites, ne mortiferum esset vulnus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXIV 537:3)
ceterum postquam iam ad signa pervenerat Hispanorum, tum undique in eum tragulae coniectae et prope tota in unum acies versa;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVI 73:1)
Ego pol istam iam aliquovorsum tragulam decidero.
(티투스 마키우스 플라우투스, Casina, act 2, scene 438)
Tragulam in te inicere adornat, nescio quam fabricam facit.
(티투스 마키우스 플라우투스, Epidicus, act 5, scene 251)
[atque ego me iam pridem huic daturum dixeram et volui inicere tragulam in nostrum senem;
(티투스 마키우스 플라우투스, Pseudolus, act 1, scene 48)
teloque orantem multa trabali Ennius teloque trabali.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM DVODECIMVM COMMENTARIVS., commline 2941)

SEARCH

MENU NAVIGATION