라틴어 문장 검색

cur praeterea tam uitiosis uerbis, tam barbaro sermone ego scriberem, quem idem dicunt nequaquam Graecae linguae imperitum?
(아풀레이우스, 변명 85:5)
an non summam contumeliam uobis imponit, qui uos arbitratur maledictis optimi cuiusque gaudere, qui uos existimat mala et uitiosa uerba non intellegere aut, si intellegatis, boni consulere?
(아풀레이우스, 플로리다 7:9)
quis incondita et uitiosa uerba temere quasi delirantibus oborientia permiserit blaterare?
(아풀레이우스, 플로리다 9:4)
Postea vero quam dies quadragesimae inluxisset et frequens multitudo ad horam tractationis occurrit, lectum est illud in evangelio, ubi dominus de templo expulsis venditoribus animalium et eversis mensis nummulariorum dixit domum patris sui pro domo orationum speluncam latronum esse factam.
(아우구스티누스, 편지들, 10. (A. D. 395 Epist. XXIX) Epistula Presbyteri Hipponiensium Regiorum Ad Alypium Episcopum Tagastensium De Die Natalis Leontii Quondam Episcopi Hipponiensis 3:3)
Non enim simile est ut vinosus aut vitiosus ceteraque quae hoc modo dicuntur, quoniam a vocabulis, non a verbo, inclinata sunt.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XII 4:1)
Dimidium librum legi " aut dimidiam fabulam audivi aliaque huiuscemodi qui dicat, vitiose dicere;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Tertius, XIV 1:1)
Propterea quaesierunt iure consulti veteres, quod mancipium morbosum quodve vitiosum recte diceretur quantumque morbus a vitio differret.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 3:1)
Sed cui morbus est, idem etiam vitiosus est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 6:2)
potest enim qui vitiosus est non morbosus esse.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quartus, II 6:4)
Sed, opinor, assidua veterum scriptorum tractatione inoleverat linguae illius vox quam in libris saepe offenderat.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Quintus, XXI 4:1)
Hoc, inquit, enthymema nequam et vitiosum est.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum Liber Sextus, III 28:1)
sed interdum alias quasdam potestates habet non satis notas, nisi in veterum litterarum tractatione atque cura exercitis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XXIX 2:3)
sumptuosus, cupidus, elegans, vitiosus, inritus qui habebatur, is laudabatur;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Undecimus, II 3:4)
Nequaquam esse verum, quod minutis quibusdam rhetoricae artificibus videatur, M. Ciceronem in libro quem De Amicitia scripsit vitioso argumento usum, ἀμφισβητούμενον ἀντι` ὁμολογουμένου posuisse;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Septimus Decimus, V 1:1)
propterea quod notiones rerum primae, quas mens haustu facili et supino excipit recondit atque accumulat (unde reliqua omnia fluunt), vitiosae sint et confusae et temere a rebus abstractae;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Introduction 2:5)

SEARCH

MENU NAVIGATION