라틴어 문장 검색

| Ego etiam si repositum in pristinum decorem puerum gaudebam, abscondebam tamen frequentius vultum intellegebamque me non tralaticia deformitate esse insignitum, quem alloquio dignum ne Lichas quidem crederet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 110:4)
Accedebat huc, quod neque Tryphaena me alloquebatur tanquam familiarem et aliquando gratum sibi amatorem, nec Giton me aut tralaticia propinatione dignum iudicabat, aut quod minimum est, sermone communi vocabat, credo, veritus ne inter initia coeuntis gratiae recentem cicatricem rescinderet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 113:10)
Et ne sic cohaerentes malignior fluctus distraheret, utrumque zona circumvenienti praecinxit et Si nihil aliud, certe diutius inquit iunctos nos mare feret, vel si voluerit misericors ad idem litus expellere, aut praeteriens aliquis tralaticia humanitate lapidabit, aut quod ultimum est iratis etiam fluctibus, imprudens harena componet.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 114:14)
At ego ex alto prospiciens video, quae tempestates aut immineant vobis paulo tardius rupturae nimbum suum, aut iam vicinae vos ac vestra rapturae propius accesserint.
(세네카, De Vita Beata, Liber VII: ad Gallionem, De Vita Beata 154:2)
in tesserarum prospero iactu vocem eius ambiguam, ut occidi iussisse videretur, a Fidenatibus exceptam causam mortis legatis fuisse, - rem incredibilem, interventu Fidenatium, novorum sociorum, de caede ruptura ius gentium, non aversum ab intentione lusus animum nec deinde in errorem versum facinus.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IV 183:2)

SEARCH

MENU NAVIGATION