라틴어 문장 검색

inde tertia Hibera, quam scit amnis aurifer Tagus.
(가이우스 발레리우스 카툴루스, 노래, Lyrics , Poem 2911)
circa enim omnis aurifera est et chrysocoliae miniique et aliorum colorum ferax.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 15:3)
inde ferae pecudes persultant pabula laeta et rapidos tranant amnis:
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Primus 1:4)
Nunc age, quam celeri motu simulacra ferantur, et quae mobilitas ollis tranantibus auras reddita sit, longo spatio ut brevis hora teratur, in quem quaeque locum diverso numine tendunt, suavidicis potius quam multis versibus edam;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 7:1)
perscinduntur enim, nisi recta foramina tranant, qualia sunt vitrei, species qua travolat omnis.
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Quartus 22:3)
aere interposito discordia tanta creatur propterea quia ni mirum prius aestus ubi aeris praecepit ferrique vias possedit apertas, posterior lapidis venit aestus et omnia plena invenit in ferro neque habet qua tranet ut ante;
(루크레티우스, 사물의 본성에 관하여, Liber Sextus 34:4)
Illa fretus agit ventos et turbida tranat Nubila.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, VI. 11:6)
quales sub nubibus atris Strymoniae dant signa grues, atque aethera tranant Cum sonitu, fugiuntque Notos clamore secundo.
(Macrobii Saturnalia, Liber V, X. 1:2)
Passaque ab auriferis tellus exire metallis Pactolon:
(마르쿠스 안나이우스 루카누스, 파르살리아, 3권 3:17)
Ducit ad auriferas quod me Salo Celtiber oras, Pendula quod patriae visere tecta libet, Tu mihi simplicibus, Mani, dilectus ab annis Et praetextata cultus amicitia, Tu facis;
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XIII1)
Felix auriferae colone terrae, Rectorem vacuo sinu remittes Optabisque moras, et exeuntem Udo Dalmata gaudio sequeris.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, LXXVIII2)
Saepe loquar nimium gentes quod, Avite, remotas, Miraris, Latia factus in urbe senex, Auriferumque Tagum sitiam patriumque Salonem Et repetam saturae sordida rura casae.
(마르티알리스, 에피그램집, 10권, XCVI1)
Ad populos mitti qui nuper ab Urbe solebas, Ibis, io, Romam nunc peregrine liber Auriferi de gente Tagi tetricique Salonis, Dat patrios amnes quos mihi terra potens.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, II1)
Hic brevis ad numeros rapidum qui colligit unguem, Venit ab auriferis gentibus Astur equus.
(마르티알리스, 에피그램집, 14권, CXCIX Asturco1)
quidam sane Ionium ab Io Inachi filia dictum volunt, quod amata hoc mare tranaverit, quod in VII.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM TERTIVM COMMENTARIVS., commline 2115)

SEARCH

MENU NAVIGATION