라틴어 문장 검색

Itaque eodem tempore equites Germani dispersi vada fluminis quaerentes partim demissioribus ripis flumen tranarunt, et legionarii magnis arboribus excisis, quae longitudine utramque ripam contingerent, proiectis [eis] repentinoque aggere iniecto flumen transierunt.
(카이사르, 알렉산드리아 전기 29:5)
quibus erat proclive tranare flumen, quod consuetudo eorum omnium est, ut sine utribus ad exercitum non eant.
(카이사르, 내란기, 1권 48:12)
Ibi perpauci aut viribus confisi tranare contenderunt aut lintribus inventis sibi salutem reppererunt.
(카이사르, 갈리아 전기, 1권, 53장2)
iam quarto Paphias tractu sulcabat harenas.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:95)
visceribus frustra castum Lucretia ferrum mersit et attonitum tranavit Cloelia Thybrim?
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Prior 1:273)
non vestris ultra bacchabor in antris nec iuga sulcabit noster Berecynthia currus".
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:181)
sic ruit in rupes amisso pisce sodali belua, sulcandas qui praevius edocet undas inmensumque pecus parvae moderamine caudae temperat et tanto coniungit foedera monstro;
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:247)
certa notos pariter sulcavit harundo et pariter fixis haeserunt tela medullis.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epithalamium Palladio et Celerinae87)
collectae consule messes et sulcata diu trabeato rura colono."
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:259)
Odrysium pariter Getico foedavimus Hebrum sanguine, Sarmaticas pariter prostravimus alas Riphaeaque simul fessos porreximus artus in glacie stantemque rota sulcavimus Histrum:
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:58)
nunc spiris Zephyros tranant;
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:88)
cano rota pulvere labens sulcatam fecundat humum:
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER PRIMUS 2:90)
solvitur Ixion et Tantalus invenit undas et Tityos tandem spatiosos erigit artus squalentisque novem detexit iugera campi (tantus erat), laterisque piger sulcator opaci invitus trahitur lasso de pectore vultur abreptasque dolet iam non sibi crescere fibras.
(클라우디아누스, DE RAPTU PROSERPINAE, LIBER SECUNDUS 2:189)
caelata metallo classis ut auratum sulcaret remige fluctum, ut Massyla tuos anteirent oppida currus Palladiaque comas innexus harundine Triton edomitis veheretur aquis et in aere trementem succinctae famulum ferrent Atlanta cohortes, ipse Iugurthinam subiturus carcere poenam praeberet fera colla iugo, vi captus et armis, non Bocchi Syllaeque dolis.
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:162)
celer Addua nostro sulcatus socero:
(클라우디아누스, De Sexto Consulatu Honorii Augusti 2:211)

SEARCH

MENU NAVIGATION