라틴어 문장 검색

Inter cuncta leges et percontabere doctos, qua ratione queas traducere leniter aevum, num te semper inops agitet vexetque cupido, num pavor et rerum mediocriter utilium spes, virtutem doctrina paret Naturane donet, quid minuat curas, quid te tibi reddat amicum, quid pure tranquillet, honos an dulce lucellum, an secretum iter et fallentis semita vitae.
(퀸투스 호라티우스 플라쿠스, Epistles, 1권, poem 1842)
nam et dociliora sunt ingenia, priusquam obduruerunt.
(퀸틸리아누스, 변론 가정 교육, Liber I 410:1)
Ante quam obdurescerent et altius terrena conciperent liberati leviores ad originem suam revolant et facilius quicquid est illud obsoleti inlitique eluunt.
(세네카, De Consolatione ad Marciam, L. Annaei Senecae dialogorum Liber VI: ad Marciam, De Consolatione 138:3)
Gorgonis et satius fuit obdurescere vultu, Caucasias etiam si pateremur avis.
(섹스투스 프로페르티우스, 비가, 2권, poem 255)
porro si etiamnum solito 1 obdurueris, faxim egomet quod tete paenitebit, quoniam, si peccabis 2 ultra reticendo, ego protinus ulciscar scribendo, porro enim ambiguo caret tam te puniendum scripto meo, quam punior egomet silentio tuo.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 4권, Claudianus Sidonio Papae salutem 4:2)
ille demum antiquis est adulescens moribus, cuius numquam voltum tranquillavi gratiis.
(티투스 마키우스 플라우투스, Captivi, act 1, scene 120)
neque ruri neque hic operis quicquam facio, corrumpor situ, ita miser cubando in lecto hic expectando obdurui.
(티투스 마키우스 플라우투스, Truculentus, act 5, scene 142)

SEARCH

MENU NAVIGATION