라틴어 문장 검색

Quibus transgressis, mandatum est navigiorum magistris, ultro citroque discurrentium, nequis transfretare auderet Aegyptium, hocque observato cura perpensiore, evanuit pertinax calumniandi propositum, et omnes spe praesumpta frustrati, redierunt ad lares.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXII: Julianus, 6장 4:1)
Maerebat tamen ob haec imperator et miles, quod nec contabulandi pontis erat facultas, amissis navibus temere, nec occurri poterat hostis adventicii motibus, quem adesse coruscus nitor indicabat armorum, arte pro singulis membris inflexus.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXIIII, 7장 8:1)
Quibus eodem referente Victore compertis, Valens parvi ducens excusationem vanissimam, in eos signa commovit motus adventantis iam praescios, et pubescente vere, quaesito in unum exercitu, prope Daphnen nomine munimentum, est castra metatus, ponteque contabulato supra navium foros, flumen transgressus est Histrum, resistentibus nullis.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXVII, 5장 2:1)
Praemisso igitur Merobaude cum militari peditum manu, quam regebat, ad vastandos cremandosque barbaricos pagos, comite adiuncto Sebastiano, Valentinianus Acincum propere castra commovit, navigiisque ad repentinum casum coniunctis, et contabulato celeri studio ponte, per partem aliam transiit in Quados, speculantes quidem ex diruptis montibus eius adventum, quo plerique ancipites, incertique accidentium, cum suis caritatibus secesserunt:
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXX, 5장 13:1)
Proinde permissu imperatoris transeundi Danubium copiam, colendique adepti Thraciae partes, transfretabantur in dies et noctes, navibus ratibusque et cavatis arborum alveis agminatim impositi, atque per amnem longe omnium difficillimum, imbriumque crebritate tunc auctum, ob densitatem nimiam contra ictus aquarum nitentes quidam, et natare conati, hausti sunt plures.
(암미아누스 마르켈리누스, 사건 연대기, Liber XXXI, 4장 5:3)
Itaque cum discipulo suo in Hibernam transfretavit, ubi favor erga familiam Eboracensem maiorem in modem fervebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 3:7)
Haec animo agitans secreto in Flandriam transfretavit, quo paulo ante appulerat dominus Lovellus, qui consiliorum suorum veluti procuratorem in Anglia reliquerat Thomam Broughtonum equitem auratum, qui in comitatu Lancastriae magnas clientelas et multos sequaces habebat.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM SECUNDUM 11:10)
Ioannes vero Egremondus fuga se eripuit et in Flandriam transfretavit ad Margaretam Burgundiae, cuius palatium asylum et receptaculum fuit proditorum omnium qui regem infestabant.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM QUARTUM 2:3)
Itaque rex post loca crebro mutata (sive ut a contagione tutior esset, sive ut occasionem colloquii cum archiduce praeberet, sive ob untrunque) Caletum cum regina sua transfretavit.
(FRANCIS BACON, HISTORIA REGNI HENRICI SEPTIMI REGIS ANGLIAE, CAPITULUM NONUM 1:2)
Quis transfretavit mare et invenit eam et apportabit eam auro electo?
(불가타 성경, 바룩서, 1장30)
Et rex assumpsit dimidium exercitum residuum et exivit ab Antiochia de civitate regni sui anno centesimo et quadragesimo septimo et transfretavit Euphratem flumen et perambulabat superiores regiones.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 3장37)
si vero timuerit transire et posuerit castra ultra flumen, transfretemus ad eos et poterimus adversus illum ".
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장41)
Et transfretavit ad illos prior, et omnis populus post eum. Et contritae sunt omnes gentes a facie eorum et proiecerunt arma sua et fugerunt ad fanum in Carnain.
(불가타 성경, 마카베오기 상권, 5장43)
Quaecumque ad proximi diei oppugnationem opus sunt noctu comparantur; multae praeustae sudes, magnus muralium pilorum numerus instituitur; turres contabulantur, pinnae loricaeque ex cratibus attexuntur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 40장6)
Totum autem murum ex omni parte turribus contabulaverant atque has coriis intexerant.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 22장3)

SEARCH

MENU NAVIGATION