라틴어 문장 검색

Si consilium a me secundum hoc saeculum quaeris, quo modo ista salus tua transitoria tuta sit, et potentia atque opulentia vel ista servetur quam nunc habes, vel etiam maior addatur, quid tibi respondeam, nescio;
(아우구스티누스, 편지들, 51. (A. D. 427 Epist. CCXX) Domino Filio In Praesentem et In Aeternam salutem Dei Misericordia Protegente et Regendo Bonifatio Augustinus 9:3)
Et hic autem Chilo, praestabilis homo sapientiae, quonam usque debuerit contra legem contraque ius pro amico progredi dubitavit, eaque res in fine quoque vitae ipso animum eius anxit, et alii deinceps multi philosophiae sectatores, ut in libris eorum scriptum est, satis inquisite satisque sollicite quaesiverunt, ut verbis quae scripta sunt ipsis utar,εἰ δεῖ βοηθεῖν τῶͺ φίλωͺ παρα` το` δίκαιον και` μέχρι πόσου και` ποῖα. Ea verba significant, quaesisse eos an nonnumquam contra ius contrave morem faciendum pro amico sit et in qualibus causis et quemnam usque ad modum.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, A. Gellii Noctium Atticarum, Liber Primus, III 9:1)
Ad eas laudes decertandas venisse dicuntur viri nobiles ingenio atque lingua praestabili, Theopompus, Theodectes, Naucrates;
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Decimus, XVIII 7:1)
Tum sententiae dicendae gratia homo quispiam turpitudine pristinae vitae diffamatissimus, sed lingua tunc atque facundia nimium quanto praestabilis.
(아울루스 겔리우스, 아테네의 밤, Liber Octavus Decimus, III 4:1)
8. Similiter sit natura inquisita, Transitoria Natura Flammae, et Extinctio ejus Momentanea.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 362:1)
quia corpora per eas non acquirunt consistentiam aliquam novam constantem et quiescentem, sed transitoriam, et nitentem semper ad restitutionem et liberationem sui.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:11)
sin minus, apparuisset factam fuisse restitutionem, et compressionem fuisse transitoriam.
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 481:20)
in hodierna quoque uita non amplius uiuitis quam in illo mobili transitorioque momento.
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Quintus, XI 1:7)
Non in alia re tamen damnosior quam in aedificando domum a Palatio Esquilias usque fecit, quam primo transitoriam, mox incendio absumptam restitutamque auream nominauit.
(가이우스 수에토니우스 트란퀼루스, 황제전, Nero, 31장 1:1)
unde quod Numa instituerat translatum est ad forum transitorium et quattuor portarum unum templum est institutum.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEPTIMVM COMMENTARIVS., commline 6075)
Sumendae autem res erunt aut magnitudine praestabiles aut novitate primae aut genere ipso singulares;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 웅변가론, LIBER SECUNDUS 347:3)
Hoc posito, nobis persuaderi debet, cum ab eodem Patre creati simus, nos omnes universi partes invisibilibus vinculis vinciri et quandam efficere universalem familiam, praestabilem quandam communionem, quae ad sacram observantiam, amabilem humilemque nos compellit.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 120:3)
116. Aetate moderna praestabilis anthropocentrica accessio facta est, quae alio sub nomine hodie minari pergit omnem communem relatum omnemque conatum socialia vincula roborandi.
(교황, 프란치스코, 회칙, 찬미받으소서 154:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION