라틴어 문장 검색

Erit enim facile per illam brevissimam terram, quae interiacebit, advecta fossa onera transponere in flumen.
(소 플리니우스, 편지들, 10권, letter 61 2:3)
hic domus Aurorae rutilo crustante metallo bacarum praefert leves asprata lapillos.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Panegyricus 182)
limina crassus onyx crustat propterque hyacinthi caerula concordem iaciunt in stagna colorem.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Epithalamium 7)
nec scyphus hic dabitur rutilo cui forte metallo crustatum stringat tortilis ansa latus.
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, AD V. C. Ommatium4)
"sectilibus paries tabulis crustatus ad aurea tecta venit, fulvo nimis abscondenda metallo;"
(시도니우스 아폴리나리스, Carmina, Sidonius Pontio Leontio suo salutem75)
fluviorum quoque, si qui non navigabiles, vada commoda, vel certe pervii pontes, quos antiquitas a fundamentis ad usque aggerem calcabili silice crustatum crypticis arcubus fornicavit.
(시도니우스 아폴리나리스, 편지들, 1권, Sidonius Heronio1 suo salutem 3:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION