라틴어 문장 검색

Nam cum Antonius quicquid mari aut terra aut etiam caelo gigneretur ad satiandam ingluviem suam natum existimans faucibus ac dentibus suis subderet, eaque re captus de Romano imperio facere vellet Aegyptium regnum, Cleopatra uxor, quae vinci a Romanis nec luxuria dignaretur, sponsione provocavit insumere se posse in unam coenam sestertium centies.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 15:1)
et quamvis eo facto sponsione vicisset, quippe cum ipsa margarita centies sestertium sine contentione evaluisset, manum tamen et ad alterius unionem auris similiter admovit, nisi Munatius Plancus iudex severissimus superatum Antonium mature pronuntiasset.
(Macrobii Saturnalia, Liber III, XVII. 17:2)
Non plenum modo vicies habebas, Sed tam prodigus atque liberalis Et tam lautus eras, Calene, ut omnes Optarent tibi centies amici.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCIX1)
At tu sic quasi non foret relictum, Sed raptum tibi centies, abisti In tantam miser esuritionem, Ut convivia sumptuosiora, Toto quae semel apparas in anno, Nigrae sordibus explices monetae, Et septem veteres tui sodales Constemus tibi plumbea selibra.
(마르티알리스, 에피그램집, 1권, XCIX3)
Infusum sibi nuper a patrono Plenum, Maxime, centiens Syriscus In sellariolis vagus popinis Circa balnea quattuor peregit.
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXX1)
O quanta est gula, centiens comesse!
(마르티알리스, 에피그램집, 5권, LXX2)
Quae nec saecula centiens peracta Nec longae cariem timet senectae.
(마르티알리스, 에피그램집, 6권, XLIX2)
Si te sportula maior ad beatos Non corruperit, ut solet, licebit De nostro, Matho, centies laveris.
(마르티알리스, 에피그램집, 8권, XLII1)
centumgeminus briareus centies duplex:
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM SEXTVM COMMENTARIVS., commline 2871)
reliquit nobis HS fortasse centiens.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아티쿠스에게 보낸 편지들, LIBER SECVNDVS AD ATTICVM, letter 20 11:2)
Messala flaccet non dico ὑπερβολάσ, vel HS centiens constituunt in praerogativa pronuntiare.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 퀸투스와 주고 받은 편지들, LIBER SECVNDVS, letter 14 6:5)
in arcam relatum est, quod collocari non potuit, sestertium centies.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 53:10)
Pius, fortis, fidelis, ex parvo crevit, sestertium reliquit trecenties,nec unquam philosophum audivit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:31)
Et ego, homo dipundiarius, sestertium centies accipere potui.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 74:29)
Uno die Neptunus trecenties sestertium devoravit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 76:9)

SEARCH

MENU NAVIGATION