라틴어 문장 검색

Dederas, Apici, bis trecenties ventri, Et adhuc supererat centies tibi laxum.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XXII1)
Mutua quod nobis ter quinquagena dedisti Ex opibus tantis, quas gravis arca premit, Esse tibi magnus, Telesine, videris amicus.
(마르티알리스, 에피그램집, 3권, XLI1)
Bis quinquagenis domus est tibi milibus empta, Vendere quam summa vel breviore cupis.
(마르티알리스, 에피그램집, 12권, LXVI1)
Pius, fortis, fidelis, ex parvo crevit, sestertium reliquit trecenties,nec unquam philosophum audivit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 71:31)
Uno die Neptunus trecenties sestertium devoravit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 76:9)
Ac ne bonam quidem mentem aut bonam valitudinem petunt, sed statim antequam limen Capitolii tangant, alius donum promittit, si propinquum divitem extulerit, alius, si thesaurum effoderit, alius, si ad trecenties sestertium salvus pervenerit.
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 88:13)
Praeterea habere in Africa trecenties sestertium fundis nominibusque depositum;
(페트로니우스, 사티리콘, TITI PETRONI ARBITRI SATYRICON 117:14)
vectigal quoque eis Campanus populus iussus pendere in singulos quotannis - fuere autem mille et sexcenti - denarios nummos quadringenos quinquagenos.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber VIII 165:2)
censebantur eius aetatis lustris ducena quinquagena milia capitum.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber IX 274:2)
militibus M. Livius quinquagenos senos asses divisit;
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXVIII 136:1)
his duceni quinquageni aeris in pedites divisi, duplex centurioni, triplex equiti.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXIV 596:1)
equitibus septuagena iugera, ceteris colonis quinquagena sunt data.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XXXVII 687:2)
tria milia peditum quinquagena iugera, centuriones centena, centena quadragena equites acceperunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 394:2)
militibus de praeda quinquagenos denarios dedit, duplex centurionibus, triplex equiti, tantundem sociis Latini nominis, et stipendium omnibus duplex.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XL 518:1)
quinquagena et singula iugera et semisses agri in singulos dati sunt.
(티투스 리비우스, 로마 건국사, Liber XLI 148:3)

SEARCH

MENU NAVIGATION