라틴어 문장 검색

Subjungitur negativa tempestatum frigidarum magis quam pro ratione temporis anni, quae eveniunt apud nos flante Euro et Borea;
(FRANCIS BACON, NOVUM ORGANUM, Liber Secundus 106:1)
Hanc si Threicio Boreas emissus ab antro
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, V 7:1)
Ut quas Boreae spiritus aufert
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Primus, IX 19:1)
Quos premunt septem gelidi triones,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XII 11:1)
Pars Phrygiae, Scythicis quaecumque Trionibus alget proxima, Bithynos, solem quae condit, Ionas, quae levat, attingit Galatas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:148)
Frigida ter decies nudatum frondibus Haemum tendit hiems vestire gelu totiensque solutis ver nivibus viridem monti reparavit amictum, ex quo iam patrios gens haec oblita Triones atque Histrum transvecta semel vestigia fixit Threicio funesta solo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:50)
ambo habiles remis, ambo glacialia secti tergo rotis, ambo Boreae Martique sodales.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:124)
in brevibus numquam sese probat Aeolus undis, nec capit angustus Boreae certamina collis:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Deprecatio ad Hadrianum34)
sed floribus illis, quos neque frigoribus Boreas nec Sirius urit aestibus, aeterno sed veris honore rubentes fons Aganippea Permessius educat unda:
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Laus Serenae3)
hic nullum Borean nec brumam sentit opacus umor, sed varias itque reditque vias.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De Crystallo cui aqua inerat (XXXVI)2)
Oceanum petit Arctos inocciduique Triones occasum didicere pati.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia5)
hinc processit avus, cui post Arctoa frementi classica Massylas adnexuit Africa laurus, ille, Caledoniis posuit qui castra pruinis, qui medios Libyae sub casside pertulit aestus, terribilis Mauro debellatorque Britanni litoris ac pariter Boreae vastator et Austri.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:11)
nec Boreas nimbos aut sol ardentior egit:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:101)
adspice nunc, quacumque micas, seu circulus Austri, magne parens, gelidi seu te meruere Triones, adspice:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:268)
gens, qua non Scythicos diffusior ulla Triones incoluit, cui parvus Athos angustaque Thrace, cum transiret, erat, per te viresque tuorum fracta ducum lugetque sibi iam rara superstes, et, quorum turbae spatium vix praebuit orbis, uno colle latent.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:288)

SEARCH

MENU NAVIGATION