라틴어 문장 검색

" Vidi per noctem, et ecce vir sedens super equum rufum et ipse stabat inter myrteta, quae erant in profundo; et post eum equi rufi, fulvi et albi.
(불가타 성경, 즈카르야서, 1장8)
Quos premunt septem gelidi triones,
(보이티우스, De philosophiae consolatione, Liber Secundus, XII 11:1)
hunc aurea saepes circuit et fulvo defendit prata metallo.
(클라우디아누스, Epithalamium de Nuptiis Honorii Augusti 2:33)
Pars Phrygiae, Scythicis quaecumque Trionibus alget proxima, Bithynos, solem quae condit, Ionas, quae levat, attingit Galatas.
(클라우디아누스, In Eutropium, Liber Posterior 2:148)
Omina conveniunt dicto fulvusque Tonantis armiger a liquida cunctis spectantibus aethra correptum pedibus curvis innexuit hydrum, dumque reluctantem morsu partitur obunco, haesit in ungue caput;
(클라우디아누스, De Bello Gildonico 1:312)
Frigida ter decies nudatum frondibus Haemum tendit hiems vestire gelu totiensque solutis ver nivibus viridem monti reparavit amictum, ex quo iam patrios gens haec oblita Triones atque Histrum transvecta semel vestigia fixit Threicio funesta solo.
(클라우디아누스, De Bello Gothico 2:50)
nec vinclis famulae nec libertate feroces, exutae laqueis, sub dicione tamen consensuque pares et fulvis pellibus hirtae esseda concordes multisonora trahunt.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De mulabus Gallicis10)
Caucasio crystalla ferunt de vertice lynces, grypes Hyperborei pondera fulva soli.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Epistula ad Serenam2)
Torvus aper fulvusque leo coiere superbis viribus, hic saeta saevior, ille iuba;
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, De apro et leone1)
Oceanum petit Arctos inocciduique Triones occasum didicere pati.
(클라우디아누스, ex Carminibus Minoribus, Gigantomachia5)
tunc iubar Arcturi languet, tunc fulva Leonis ira perit, Plaustro iam rara intermicat Arctos indignata tegi, iam caligantibus armis debilis Orion dextram miratur inertem.
(클라우디아누스, Panegyricus dictus Probino et Olybrio consulibus 1:12)
tu saepe Minervae lusisti clipeo fulvamque impune pererrans aegida tractasti blandos interritus angues;
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:91)
adspice nunc, quacumque micas, seu circulus Austri, magne parens, gelidi seu te meruere Triones, adspice:
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:268)
gens, qua non Scythicos diffusior ulla Triones incoluit, cui parvus Athos angustaque Thrace, cum transiret, erat, per te viresque tuorum fracta ducum lugetque sibi iam rara superstes, et, quorum turbae spatium vix praebuit orbis, uno colle latent.
(클라우디아누스, Panegyricus de Quarto Consulatu Honorii Augusti 1:288)
ut leo, quem fulvae matris spelunca tegebat uberibus solitum pasci, cum crescere sensit ungue pedes et terga iubis et dentibus ora, iam negat imbelles epulas et rupe relicta Gaetulo comes ire patri stabulisque minari aestuat et celsi tabo sordere iuvenci.
(클라우디아누스, De Tertio Consulatu Honorii Augusti 2:26)

SEARCH

MENU NAVIGATION