라틴어 문장 검색

Dispositos enim ab uno omnes pariter pares numeros in ordinem quousque volueris, primo secundum adgregabis, et si primus numerus et incompositus ex illa coacervatione factus sit, totam summam in illum multiplicabis, quem posterius adgregaveras.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 2:2)
Si vero coacervatione facta primus inventus non fuerit, sed compositus et secundus, hunc transgredere, atque alium, qui sequitur, adgregabis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 2:3)
Quod si primum incompositumque repperies, tunc in ultimae multitudinem summae coacervationem multiplicabis.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 2:5)
Si igitur ternarium, id est qui ex coacervatione collectus est, per binarium multiplices, qui est ultimus adgregatus, perfectus sine ulla dubitatione nascetur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 4:3)
Bis enim iij vj faciunt, qui habet unam quidem a se denominatam partem, id est sextam, iij vero medietatem secundum dualitatem, at vero ij secundum coacervationem, id est secundum ternarium, quoniam coacervati iij multiplicati sunt.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 4:4)
Per hunc igitur si illam coacervationem multiplicaveris, perfectus numerus procreatur.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber primus, De generatione numeri perfecti. 4:8)
Ipsi vero cybi, qui quamquam tribus intervallis sublati sint, tamen propter aequalem multiplicationem participant inmutabilis substantiae eiusdemque naturae sunt socii, non aliorum quam inparium coacervatione producuntur, nunquam vero parium.
(보이티우스, De Arithmetica, Liber secundus, Cybos eiusdem participare substantiae, quod ab inparibus nascantur 1:1)
ita ponte facto copias ad castra tripertito traduxit.
(카이사르, 히스파니아 전기 5:3)
Tendebat adversum oppidum e regione pontis, ut supra scripsimus, tripertito.
(카이사르, 히스파니아 전기 5:4)
Postridie eius diei mane tripertito milites equitesque in expeditionem misit, ut eos qui fugerant persequerentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 10장1)
Caesar partitis copiis cum Gaio Fabio legato et Marco Crasso quaestore celeriterque effectis pontibus adit tripertito, aedificia vicosque incendit, magno pecoris atque hominum numero potitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 6장1)
Qua re nuntiata Caesar suum quoque equitatum tripertito divisum contra hostem ire iubet. Pugnatur una omnibus in partibus.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 67장2)
Idque tripertito dividitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 2:5)
tunc tripertitum exercitum pluris in manus dispergit praeponitque centuriones virtutis expertae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장6)
tripertito agmine pars, ut adstiterat, Flaminia via, pars iuxta ripam Tiberis incessit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장5)

SEARCH

MENU NAVIGATION