라틴어 문장 검색

Caesar partitis copiis cum Gaio Fabio legato et Marco Crasso quaestore celeriterque effectis pontibus adit tripertito, aedificia vicosque incendit, magno pecoris atque hominum numero potitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 6장1)
Qua re nuntiata Caesar suum quoque equitatum tripertito divisum contra hostem ire iubet. Pugnatur una omnibus in partibus.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 67장2)
Idque tripertito dividitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 2:5)
Perticae cacuminum modicae plenitudinis, quae tamen dupondiarii orbiculi crassitudinem non excedat,optime panguntur eousque dum ad solidum demittantur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 4권, 30장 4:6)
Mox quae defixis arundinibus circum- vinctae per statumina calamorum materiis ligatis in orbiculos gyrosque fleetuntur 2:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 5권, 4장 1:5)
Hoc et intrinsecus et ex superiore parte auriculae cum factum est, media pars descripti orbiculi eadem fibula transuitur, et facto foramini praedicta radicula inseritur;
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 6권, 5장 4:3)
quod cum in orbiculum formatum est, media pars eius rescinditur, et per excisam partem galli pes inseritur:
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 8권, 2장 15:2)
tunc tripertitum exercitum pluris in manus dispergit praeponitque centuriones virtutis expertae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장6)
tripertito agmine pars, ut adstiterat, Flaminia via, pars iuxta ripam Tiberis incessit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장5)
Nec segnius quam minati fuerant tripertito agmine in Alpes, id est claustra Italiae, ferebantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 6:2)
Ipse venit Segi-samam, castra posuit, inde tripertito exercitu totam Cantabriam amplexus efferam gentem ritu ferarum quasi quadam cogebat indagine.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 3:2)
Ita tripertita ab his inducitur ratio bonorum, atque haec illa sunt tria genera quae putant plerique Peripateticos dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 26:7)
Nam qui e divisione tripertita duas partes absolverit, huic necesse est restare tertiam;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 의무론, LIBER TERTIUS 11:3)
magni igitur iudici, summae etiam facultatis esse debebit moderator ille et quasi temperator huius tripertitae varietatis;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, ORATOR AD M. BRVTVM, 21장 2:1)
Cognitionis quaestiones tripertitae sunt;
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 토피카, 21장 4:4)

SEARCH

MENU NAVIGATION