라틴어 문장 검색

Tendebat adversum oppidum e regione pontis, ut supra scripsimus, tripertito.
(카이사르, 히스파니아 전기 5:4)
Postridie eius diei mane tripertito milites equitesque in expeditionem misit, ut eos qui fugerant persequerentur.
(카이사르, 갈리아 전기, 5권, 10장1)
Caesar partitis copiis cum Gaio Fabio legato et Marco Crasso quaestore celeriterque effectis pontibus adit tripertito, aedificia vicosque incendit, magno pecoris atque hominum numero potitur.
(카이사르, 갈리아 전기, 6권, 6장1)
Qua re nuntiata Caesar suum quoque equitatum tripertito divisum contra hostem ire iubet. Pugnatur una omnibus in partibus.
(카이사르, 갈리아 전기, 7권, 67장2)
Idque tripertito dividitur.
(콜루멜라, 루키우스 유니우스 모데라투스, 농업론, 3권, 1장 2:5)
tunc tripertitum exercitum pluris in manus dispergit praeponitque centuriones virtutis expertae.
(코르넬리우스 타키투스, 연대기, LIBER III, 74장6)
tripertito agmine pars, ut adstiterat, Flaminia via, pars iuxta ripam Tiberis incessit;
(코르넬리우스 타키투스, 역사, LIBER III, 82장5)
Nec segnius quam minati fuerant tripertito agmine in Alpes, id est claustra Italiae, ferebantur.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 1권, BELLUM CIMBRICUM TEVTONICUM TIGURINUM 6:2)
Ipse venit Segi-samam, castra posuit, inde tripertito exercitu totam Cantabriam amplexus efferam gentem ritu ferarum quasi quadam cogebat indagine.
(루키우스 안나이우스 플로루스, Epitome Rerum Romanorum, 2권, BELLUM CANTABRICUM ET ASTURICUM 3:2)
unde et Graece ὑάδεσ dictae sunt ἀπο` τοῦ ὕειν, Latine suculae a suco.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7445)
nam ideo eas quidam suculas, sues scilicet, dici tradunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Aeneid of Vergil, SERVII GRAMMATICI IN VERGILII AENEIDOS LIBRVM PRIMVM COMMENTARIVS., commline 7448)
hyadas hyades signum est et in fronte tauri, quod ortu suo efficit pluvias, unde stellae ipsae hyades vocantur ἀπο` τοῦ ὑετοῦ, quas Latini exinde suculas appellaverunt.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 1389)
nam ideo et suculas dici a suibus.
(마우루스 세르비우스 호노라투스, Commentary on the Georgics of Vergil, 1권, commline 13811)
Ita tripertita ab his inducitur ratio bonorum, atque haec illa sunt tria genera quae putant plerique Peripateticos dicere.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 아카데미카, LIBER PRIMUS 26:7)
has Graeci stellas Hyadas vocitare suerunt a pluendo (ὕειν enim est pluere), nostri imperite Suculas, quasi a subus essent non ab imbribus nominatae.
(마르쿠스 툴리우스 키케로, 신의 본질에 관하여, LIBER SECUNDUS 111:1)

SEARCH

MENU NAVIGATION